Philippus Brunelleschi
tholum
Cathedralis Florentiae
aedificans
, non solum
cathedralem
et
urbem
, sed etiam partes et statum architectorum convertit.
Architectura
(a
Graeco
ἀρχιτέκτων,
ab
ἀρχι-
dux
' +
τέκτων
creator
aedificator
') est
ars
et
scientia
aedificiorum
aliarumque
structurarum
destinandarum
designandarum
construendarum
Opera architecturalia, formam
aedificiorum
habentia, saepe
signa
culturae
et
operis artis
videntur. Identitas
civilizationum
historicarum
saepe in earum exstantibus rebus gestis invenitur.
Vitruvius
docet:
Architecti est
scientia
pluribus
disciplinis
et variis
eruditionibus
ornata, cuius iudicio probantur omnia quae ab ceteris artibus perficiuntur opera. Ea nascitur ex
fabrica
et ratiocinatione. Fabrica est continuata ac trita usus meditatio ad propositum deformationis, quae
manibus
perficitur e
materia
, cuiuscumque generis opus est. Ratiocinatio autem est, quae res fabricatas sollertiae ac rationis
proportione
demonstrare atque explicare potest.—
De arch
. I 2.18 et sqq.
Theoria
architecturae cum
aesthetica
, ramus
philosophiae
, coniuncta est, velut
semantica
sua, quae est studium significationis, denique relationibus incrementorum
culturae
. Complures architecti et philosophi, ut
Plato
Michael Foucault
Aegidius Deleuze
Robertus Venturi
Ludovicus Wittgenstein
ad theoriam architecturae contribuerunt.
Designatio
tabulationis secundae Hôtel de Brionne
Lutetiae
sitae,
1734
Fines architecturae antiquae multiplices sunt.
Monumenta
fecerunt saepe
imperatores
ad victorias celebrandas (vide exempli gratia
Romae
arces quasdam). Homines
templa
aedificaverunt, ut pietatem demonstrarent, aut ad se
numina
verterent.
Aquae ductus
aedificaverunt, ut
aquam
salubri potu ad urbes vel castra ducerent.
Vide etiam hos commentarios:
Carolus de Aquino.
1734
Vocabularium architecturae aedificatoriae.
Romae.
Textus apud
Internet Archive.
Comaroff Joshua, et Ker-Shing Ong.
2013
Horror in Architecture.
Franciscopoli: Oro Editions.
Confurius, Gerrit.
2017
Architektur und Geistesgeschichte: Der intellektuelle Ort der europäischen Baukunst.
Bielefeld: Transcript.
ISBN 978-3-8376-3849-3
Hellman, Louis.
1988
Architektur für Anfänger (Architecture A-Z - A Rough guide).
Reinbek bei Hamburg: Rowohlt.
ISBN 978-3-499-17551-0
Hipp, Hermann, et Ernst Seidl, eds.
1996
Architektur als politische Kultur. philosophia practica."' Berolini: Reimer.
ISBN 3-496-01149-1
Koch, Wilfried.
2006
Baustilkunde: Europäische Baukunst von der Antike bis zur Gegenwart.
Ed. vicensima septima.
ISBN 978-3-577-10089-2
Martin, Roland.
1988
Greek architecture: architecture of Crete, Greece, and the Greek world.
Novi Ebroaci: Electa/Rizzoli.
ISBN 0847809684
Nineteenth and twentieth century architecture.
1976
. Novi Eboraci: Garland Publishing.
ISBN 0824024214
Architectura moderna
Architectura moderna vetustior
Architectura vetustior
Architectura Renascentiae litterarum
Architectura mediaevalis
Architectura antiqua
US