Georgia - Vicipaedia
Jump to content
E Vicipaedia
Haec pagina civitatem, quae sub monte
Caucaso
iacet, tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Georgia” appellatur, vide
Georgia (discretiva)
Georgia
Res apud
Vicidata
repertae:
Georgia: insigne
Georgia: vexillum
Terra continens
Europa
Territoria finitima
Armenia
Atropatene
Russia
Turcia
Locus
42°0′0″N 44°0′0″E
Caput
Tiphlis
Gestio
semi-presidential system
non foederalis
Res publica parlamentaria
res publica
Princeps
Salome Zurabišvili
Praefectus
Irakli Kobakhidze
Consilium
Parliament of Georgia
Iudicium
Constitutional Court of Georgia
Populus
Numerus
3 717 100
Sermo publicus
lingua Georgiana
lingua Abasca
Zona horaria
UTC+04:00
Moneta
lari
Commemoratio
Paean
თავისუფლება
Praeceptum
Dzala ertobashia
Sigla
ISO
GE
GEO
268
IOC
GEO
Dominium interretiale
,ge
Praefixum telephonicum
995
Siglum autoraedarum
GE
Tabula aut despectus
Georgia: situs
Georgia
Georgiane
საქართველო
Sakartvelo
) est
civitas sui iuris
in
Caucasica
Eurasiae
regione
sita. In
Asiae Occidentalis
et
Europae Orientalis
compito sita, ab
occidente
Ponto Euxino
, a
septentrione
Russiā
, a
meridie
Turciā
atque
Armeniā
, et ab austroriente
Atropatená
terminatur.
Caput
et maxima
urbs
est
Tiphlis
Terras
69
700
chiliometrorum quadratorum
seu 26
911
milium passuum quadratorum
tegit, et
numerus incolarum
est 3.75
milliones
Respublica
unitaria
semipraesidialis
est, cuius
rectio
per
democratiam repraesentativam
eligitur.
Per
Aevum Classicum
aliquot libera
regna
, ubi hodie est Georgia, exorta et collapsa sunt. Regna
Colchis
et
Hiberia
Christianismum
saeculo quarto ineunte
asciverunt, quod effecit, ut antea praecipui
paganismus
Zoroastrismus
, et
Mithraismus
gradatim exstincti essent. Coniunctum
Regnum Georgianum
(Georgiane საქართველოს სამეფო) summam politicam et oeconomicam vim attigit,
Davide IV
rege
et
Thamare
regina
saeculis
undecimo
et
duodecimo
. Regio postea capta est ab variis
magnis potestibus
per saecula, inter quas
Safavidae
Persice
صفویان),
Afsharidae
(Persice سلسله افشار), et
Kadiaridae
(Persice ‏قاجاریه) erant.
Saeculo duodevicensimo
exeunte,
Regnum Cartlico-Cacheticum
(Georgiane ქართლ-კახეთის სამეფო) foedus cum
Imperio Russico
ferivit, et haec terra a
Russiā
anno
1801
annexa est. Cuius ultimi dominatio super Georgiam anno
1813
per
Foedus Gulistanense
Russice
Гюлистанский договор;
Persice
عهدنامه گلستان;
Armeniace
Գյուլիստանի պայմանագիր; et
Atropatenice
Gülüstan müqaviləsi
) cum
Iraniā
Kadiaridicā confirmata est. Post
breve libertatis tempus
, quae
Res Novas Russicas
anni
1917
secuta est, Georgia ab
Unione Sovieticā
anno
1921
occupata, et pars illius sicuti
Res Publica Socialistica Sovietica Georgica
(Georgiane საქართველოს საბჭოთა სოციალისტური რესპუბლიკა; et Russice Грузинская Советская Социалистическая Республика) facta est. Post
libertatam
anno
1991
captam, consecutam postcommunistica Georgia
turbulentiam civilem
et oeconomicam crisin per fere totum
decennium 200
passa est. Quae usque ad anni
2003
Res Novas Rosarum
(Georgiane ვარდების რევოლუცია) duravit, post quas nova rectio emendationes democraticas oeconomicasque introduxit.
Georgia
Consilii Europae
et
GUAM Consociationis Democratiae Progressuique Oeconomico fovendo
Anglice
GUAM Organization for Democracy and Economic Development
; Russice Организация за демократию и экономическое развитие — ГУАМ; Georgiane სუამი;
Ucrainice
Організація за демократію та економічний розвиток ГУАМ; Atropatenice
GUAM Demokratiya və İqtisadi İnkişaf naminə Təşkilat
; et
Moldavice
GUAM
) socius est.
Abasciam
(Georgiane აფხაზეთი;
Abasgice
Аҧсны; Russice Абхазия et
Armeniace
Աբխազիա) et
Alaniam Meridianam
(Georgiane სამხრეთ ოსეთი;
Ossetice
Республикæ Хуссар Ирыстон; et Russice Республика Южная Осетия), duas de facto regiones liberae, continet, quae limitatam
internationalem agnitionem post anni
2008
Bellum Russo-Georgianum
adeptae sunt. Georgia et magna internationalis communitatis pars has regiones partem Georgici
suvereni
territorii penes
Russicam
militarem occupationem esse putant.
Ex anno
2013
, Georgiae praeses est
Georgius Margvelašvili
Etymologia
recensere
fontem recensere
Europaeum
vocabulum
"Georgia" probabiliter ortum est e Persicā Georgianorum designatione
gurğān
, quae saeculis undecimo et duodecimo acceptae sunt viā
Syriaci
vocabuli
gurz-ān/gurz-iyān
et
Arabici
ĵurĵan/ĵurzan
. Eius origo clara non est, sed fortasse ad
Hyrcaniam
, quae Persice گرگان/
gorgān
, scilicet "locus
luporum
", dicitur, referatur. Nomen a
Crucesignatis
sicuti "Georgia" redditum est, clare affectum a
Sancto Georgio
seu
Georgio Albo
Georgiane
თეთრი გიორგი), nationali Georgianorum sancto.
Persicum nomen in
Palaeoiranico
vocabulo
vrkān
, scilicet "terra luporum", pergit, quod, ex coniecturā, ad
transcaspianum
toponymum
gorgān
(scilicet Hyrcaniam) refertur, etiam reflectum Armeniace sicuti
Virk'
(Վիրք) et in fonte classici nominis "
Hiberiae seu Iberiae
". Persicum nomen etiam
Russice
sicuti
gurzi
(гурзи) exeunte
Mediaevali
perihodo adoptatum est, sed postea hoc vocabulum in
Gruziya
(Грузия) versum est, quae est forma reflecta nomini Georgiae in numerosis linguis olim in
Imperio Russico
adhibitis .
Autochthonicum nomen est
Sakartvelo
(საქართველო; scilicet, "terra Cartvelianorum"), derivatum e praecipuā mediā Georgicā regione
Carthliā
(Georgiane ქართლი), relatā e
saeculo IX
et extenso usu referente ad totum Mediaevale
Regnum Georgianum
(Georgiane საქართველოს სამეფო) per
saeculum XIII
. Autodesignatio, quā
ethnice
Georgiani
utuntur, est
Kartvelebi
(ქართველები, scilicet "
Cartveliani
"). Mediaevalia
Chronica Georgiana
(Georgiane ქართლის ცხოვრება)
eponymum
Cartvelianorum atavum,
Carthlum
, pronepotem de
Iapheth
, praesentant. Nomen
Sakartvelo
(საქართველო) e partibus duabus consistit. Eius radix,
kartvel-i
(ქართველ-ი), denotat incolam praecipuae mediorientalis Georgicae regionis Carthliae seu Hiberiae sicuti nota est in fontibus ex
Imperio Romano Orientali
Antiqui Graeci
Strabo
Herodotus
Plutarchus
Homerus
etc...) et
Romani
Titus Livius
Tacitus
etc...) ad primaevos occidentales Georgianos sicuti Colchidos et ad orientales Georgianos sicuti Hiberos (Ἴβηρες in aliquibus Graecis fontibus) referunt.
Historia
recensere
fontem recensere
Praehistoria
recensere
fontem recensere
Adumbratio ex
Hominis erecti Georgici
fossilibus
Dmanisis
(Georgiane დმანისი) inventis.
Hodiernae Georgiae territorium incolebat
Homo erectus
Palaeolithico
. Protogeorgicae tribūs
saeculo duodecimo a.C.n.
primum scripta in
historia
apparuerunt.
Archaeologica
reperta et mentiones antiquis in fontibus primigeniarum politicarum civitatisque formationum elementa
metallurgicis
aurariisque alti gradūs technicis, quae a
saeculo septimo a.C.n.
et ultra incipere insignita revelant. Revera primigenia
metallurgia
, ad
culturam Šulaveri-Šomu
(ru)
(Georgiane შულავერი-შომუთეფეს კულტურა) adscripta, in Georgiā per millennium sextum a.C.n. coepit.
Antiquitas
recensere
fontem recensere
Patera
Antinoum
depingens prope hodiernam
Tiphlem
exhumata in
Museo Nationali Georgiano
(Georgiane საქართველოს ეროვნული მუზეუმი)
Antiquae Georgicae civitates
Colchidis
et
Hiberiae
inter annos 500 et 400 a.C.n.
Perihodos classica
vidit oriri primigenias Georgicas civitates
Diauehos
(Georgiane დიაოხი)
saeculo XIII a.C.n.
; Colchida (Georgiane კოლხეთი)
saeculo VIII a.C.n.
Saspires
(Georgiane სპერი)
saeculo VII a.C.n.
; et Hiberiam (Georgiane იბერია)
saeculo VI a.C.n.
Saeculo IV a.C.n.
unificatum regnum Georgianum -primaevum organizatae alti gradūs civitatis exemplum penes regem et aristocraticam hierarchiam- conditum est.
In
mythologia Graeca
, Colchis locus
Velleris Aurei
ab
Iasone
et
Argonautis
quaesiti in
Apollonii Rhodii
carmine epico
Argonauticis
erat. Velleris Aurei incorporatio in mythum fortasse derivata est e locali consuetudine utendi velleribus ad cribrandum pulverem aureum e fluminibus. Nuncupata ab autochthonibus
Lazica
(Georgiane ეგრისის სამეფო) Colchis etiam campus proelii per
Bellum Lazicum
inter
Imperium Byzantinum
et
Persiam Sassanidarum
fuit.
Postquam
Imperium Romanum
suam Caucasicae regionis occupationem anno Domini
66
versus vicinum perhostile
Regnum Parthorum
, quod regionem possidebat, complevit, Georgica regna carptim Romae clientes civitates et socii per paene 400 annos erant. E primis saeculis post Christum natum
Cultus Mithrae
pagana
credibilia et Zoroastrismus in Georgia communiter colebantur. Anno Domini
337
rex
Mirian III
Christianismum
religionem civitatis
declaravit, quod magnum stimulum progressioni litterarum artiumque dedit et ultimatim primas egit in formandā unificatā Georgicā natione. A rege Miriane III acceptus Christianismus effective regnum ligavit ad vicinum Imperium Romanum Orientale, quod fortem influxum in Georgiam per paene mille annos exercebat determinandis mutis e praesenti culturali eius identitate
. Acceptio ad lentum sed certum Zoroastrismi declive adduxit, qui, usque ad
saeculum V
post Christum natum, aliquod sicuti secunda instituta religio in Hiberiā (seu Georgiā Orientali) factus esse videtur et late ibi cultus est.
Medium Aevum usque ad iniens Novum Aevum
recensere
fontem recensere
Regina
Thamar
mediaevalis
Georgianae monarchiae "Aetati Aureae" praesedit. Cuius status sicuti prima femina Georgiam proprio iure regens titulo
mepe mepeta
(scilicet "rex regum") asseveratus est.
Primaeva regna dissoluta sunt in varias regiones
feudales
medio aevo
ineunte. Quid fecit facile, ut
Arabes
maiorem Georgiae Orientalis partem
saeculo septimo
caperent. Ab illo tempore usque ad
saeculum decimum
, Georgia
Imperii Cosrici
pars fuit. Variae
regiones
liberae
se unico regno Georgiae non coniunxerunt usque ad
saeculum undecimum
iniens.
Quamquam Arabes caput Tiphlem (Georgice თბილისი) anno Domini
645
ceperunt, Carthlia-Hiberia
10
considerabilem
libertatem penes Arabicos loci gubernatores retinuit.
Princeps
Asot I
(Georgice აშოტ I), regnans e
813
usque ad
830
(etiam Asot Curopalatēs nuncupatus), primus e
familiā Bagratidā
rex factus est. Regis Asot regnum perihodon fere mille annorum incepit, per quam Bagratidae, sicuti
nobilis
domus cognotae, saltem partem hodiernae reipublicae rexerunt.
Bagrat III
(Georgice ბაგრატ III) e
1027
usque ad
1072
regnans Occidentalem et Orientalem Georgiam univit.
Regnum Georgianum
anno
1124
, suo summo culmine,
Davide IV Constructore
rege
Regnum Georgianum
(Georgiane საქართველოს სამეფო) suum zenith
saeculo XII
et ineunte
saeculo XIII
attigit. Haec perihodos ubi regnavere inter annos
1089
et
1125
David IV
, nuncupatus David Constructor (Georgice დავით აღმაშენებელი), et inter annos
1184
et
1213
eius neptis
Thamar
(Georgiane თამარი) ample Aetas Aurea Georgiana aut Renascentia Georgiana denominatur. Haec matura Renascentia Georgiana, quae
Europaeae
analogae
antecessit, commoventibus militaribus victoriis, territoriali expansione, et culturali renascentiā in
architecturā
litteris
philosophiā
et
scientiis
depicta est. Aetas Aurea Georgiana magnarum
cathedralium
romanticarum
poëseōs
ac
litterarum
et
epeos
Eques pelle pantherina indutus
11
(Georgice ვეფხისტყაოსანი) haeredium liquit.
David Constructor Aetatem Auream Georgianam expulsionem
Selgiukidarum
Turcarum
e natione incepit, cum in praecipuo
Proelio Antiqui
(Georgice დიდგორის ბრძოლა) anno
1121
vicisset, et Georgicum culturale et politicum pondus ad meridiem versus Armeniam et ad orientem versus Mare Caspium expandit.
Annorum undetriginta regnum
Thamaris
, primae feminae Georgiam gubernantis, felicissimum in Georgianā historiā putatur. Thamari titulus "rex regum" (
mepe mepeta
) datus est. In neutralizandā oppositione successit et se energetico externo programmate quod aemularum potentiarum,
Selgiukidarum
et
Byzantii
, collapsione iutum est implicavit. A potente militari manu sustenta Thamar suorum decessorum successūs construere pergere potuit ad consolidandum imperium dominatum in Caucasum, quod extensum est super magnis partibus hodiernarum
Atropatēnēs
Armeniae
et
Turciae
occidentalis non minus quam partibus septemtrionalis
Iraniae
, usque ad suam collapsionem ob
Mongolicos
impetūs per duo decennia post Thamaris mortem anno
1213
effectam.
Rex
Vachtangus VI
fractae Georgiae partes per
Ottomanicas
et
Persicas
invasiones rexit. Cuius conatūs ad percipiendum
Franciae
et
Vaticani
auxilium frustrum fuerunt, quod eius Regni fatum signavit.
Regni Georgiani restauratio retardata est postquam
Tiphlis
Chorasmico
duce
Geladdinus
12
Persice
جلال ‌الدین) anno
1226
capta et destructa erat.
Mongoles
Georgio V
(Georgiane გიორგი V),
Demetrii II
(Georgiane დემეტრე II) filio, expulsi sunt, qui nuncupatus est "Illustris" (Georgiane ბრწყინვალე) propter suum munus redintegrandarum praeviae fortitudinis et Christianae culturae. Georgius V ultimus magnus unificatae civitatis Georgianae rex fuit. Quo mortuo dissimiles loci gubernatores pro suā libertate e centrali Georgicā gubernatione pugnavere, quoad Regnum omnino
saeculo XV
dissolutum est. Georgia aliquot funestis
Tamerlanis
invasionibus amplius debilitata est. Invasiones perrexere, quod regno nullum tempus redintegrationis dedit, cum et
Mauroprobatades
13
(Persice قرا قویونلو) et
Aspropobatades
14
(Persice آق قویونلو seu آغ قویونلو) Turcomanni incursiones in meridionales eius provincias constanter facerent. Regnum igitur Georgianum in anarchiam anno
1466
collabit et scissum est in tria regna libera et quinque principatūs semiliberos. Vicina magna imperia subsequenter intestinā debilitatae nationis divisione abusa sunt, et ex ineunte
saeculo XVI
usque ad
saeculum undevicensimum
iniens
Safavida
Irania
(et successivae Iranicae dynastiae
Afsaida
ac
Quadzarica
) et
Imperium Ottomanicum
orientalem et occidentalem Georgiae regiones, respective, subiugavit.
Regionum rectores, quae partim autonomae manebant, pluries rebelliones fecere. Attamen consequentes Iranianae et
Ottomanicae
invasiones localia regna et regiones valde debilitavere. Sicuti assiduorum bellorum et deportationum resultatio, Georgiana populatio ad 250
000 incolas exeunte
saeculo XIX
decrevit.
Georgia Orientalis
(Georgice აღმოსავლეთი საქართველო), regionibus Carthliā
15
(Georgiane ქართლი) et
Cachetiā
16
(Georgiane კახეთი) composita, Iranianae
suzerenitati
ex anno
1555
subiecta fuerant post
Pacem Amaseae
(Persice پیمان آماسیه et Turcice
Amasya Antlaşması
) cum vicinā aemulā Ottomanicā
Turciā
obsignatam. Mortuo
Nadiro Sacho
(Persice نادر شاه) anno
1747
, ambo regna se ex Iranianā dominatione liberavere et se coniunxere per
personalem unionem
penes energeticum regem
Heraclium II
anno
1762
. Georgiam Orientalem quodammodo corroboravit et eius autonomiam per Iranicam
Zandicam
(Persice سلسله زندیه) perihodon confirmare potuit.
Georgia intra Imperium Russicum
recensere
fontem recensere
Georgius XII
ultimus munere fungens Georgicus monarcha fuit, cuius mors Russicae annexionis principium notavit et Georgianam regalitatem in
Russiam
eiici coegit.
Anno
1783
Foedus
urbis Georgiae
17
Russice
Георгиевский трактат et
Georgiane
გეორგიევსკის ტრაქტატი) primum inter Georgianam civitatem et Imperium Russicum fuit;
pridie Idus Septembres
anni
1801
hoc ultimum sibi Georgiam orientalem et anno
1810
libertas ultima Georgica territoria annexuit abolitione ecclesiastici patriarchatūs et autocephaliae anno
1811
consequente. Anno
1878
omnia praesentia Georgica territoria Imperii Russici partem facebant. Anno
1879
natus est
Goride
18
(Georgiane გორი)
Iosephus Stalin
suae nationis, Russiae et totius orbis terrarum historiam signaturus.
Declaratio libertatis
recensere
fontem recensere
Declaratio libertatis a Parlamento Georgiano anno
1918
proclamata
Post
Primum Bellum Mundanum
et
Res Novas Russiae
, die
22 Aprilis
anni
1918
, electa nationalistarum manus activa e
1890
et
mensevici
independentiam e
Moscuā
declaravere, ut Georgia formaret cum
Armeniā
et
Atropatēnā
Re Publicā Democraticā Foederativā Transcaucasiā
(Georgice ამიერკავკასიის დემოკრატიული ფედერაციული რესპუბლიკა; Armeniace Անդրկովկասյան Դեմոկրատական Ֆեդերատիվ Հանրապետություն; et
Atropatenice
Zaqafqaziya Demokratik Federativ Respublikası
) capite Tiphle et die
26 Maii
anni 1918 Georgianam civitatem nomine
Rei Publicae Democraticae Georgianae
(Georgiane საქართველოს დემოკრატიული რესპუბლიკა) restauravere; comitia victa sunt a mensevicis a
Noë Iordaniā
ductis.
Georgia intra Unionem Sovieticam
recensere
fontem recensere
Undecimus
Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae
Exercitus Ruber pompam militarem die
25 Februarii
anni
1921
Tiphle habuit.
Die
25 Februarii
anni
1921
, Sovieticae copiae ab
Iosepho Stalin
Georgiane ductae ad finem Rem Publicam Georgianam adduxerunt, eam in Unionem Sovieticam anno
1922
incorporantes, quamquam Georgiani usque ad
Augustum
anni
1924
resistebant. Initio erat pars
Transcaucasicae Socialisticae Foederativae Sovieticae Rei Publicae
, semper capite Tiphle, sed e
1936
facta est autonoma sicuti
Res Publica Socialistica Sovietica Georgiana
(Georgice საქართველოს საბჭოთა სოციალისტური რესპუბლიკა et Russice Грузинская Советская Социалистическая Республика).
Georgia post libertatem restitutam
recensere
fontem recensere
Res Novae Rosarum
(Georgiane ვარდების რევოლუცია) anni
2003
Post
perestroikam
, die
28 Octobris
1990
, prima libera
Sovieti
comitia nationalis a nationalisticis partibus victa sunt. Sicuti civitas sui iuris denuo nata ex
Unionis Sovieticae
dissolutione die
9 Aprilis
, post referendum
pridie Kalendas Apriles
, quod 98.9 centesimae Georgianorum libertati faventium vidit
, Georgia nomen Rei Publicae Georgiae adoptavit.
Georgiā libera orti sunt separatistici conflictūs in regionibus Abasciā (Georgiane აფხაზეთი; Abasgice Аҧсны; Russice Абхазия et Armeniace Աբխազիա) et
Alaniā Meridianā
(Georgiane სამხრეთ ოსეთი;
Ossetice
Республикæ Хуссар Ирыстон; et Russice Республика Южная Осетия), quae se liberi proclamaverunt.
Anno
2004
Res Novae Rosarum (Georgiane ვარდების რევოლუცია) praesidem
Michaëlem Saakašvili
in munus adduxit, quod simul ulteriorem politicam abitionem a
Moscuā
conflavit. Eodem anno Georgia proprium officiale nomen in "Rem Publicam Georgiam" mutavit.
Bellum Russo-Georgianum et tempus consecutum
recensere
fontem recensere
Via
Tschinvale
Ossetice
Цхинвал sive Чъреба;
Russice
Цхинвал;
Georgiane
ცხინვალი) post Georgicam bombardationem die
8 Augusti
anni 2008
Augusto anni
2008
novi conflictūs in
Alaniā Meridianā
exarserunt profectis Georgianis viribus hanc in regionem et postea Russiā respondente -Russicae copiae in regione ex Unione Sovieticā ad tuendam pacem dissolutione aderant- cum portus
Phaseōs
19
(Georgice ფოთი), praecipuum strategicum centrum ad distribuendum carburans in Ponto Euxino, bombardatus esset et oppugnatores capti essent. Georgia omnes cives ad arma convocavit declarato statu
belli
. Pergentibus militaribus actionibus, quae zonam afficiebant, exercitus Russicus copias in Alaniam et Abasciam misit ad opprimendos secessionistas. Insequentibus diebus Russicae actiones certatae areae non restrictae sunt, sed etiam Georgicum territorium involverunt, cum Exercitūs Russici copiae urbem Goridem
20
(Georgiane გორი), 90 chiliometra a Tiphle distantem, et urbem
Phasin
21
(Georgice ფოთი) et alia minora loca occupaverunt, quod Georgianos recedere ad defendendum caput coegit. Prius
ignistitii
foedus obsignatum est a Georgiā et Russiā die
15 Augusti
anni 2008. Exercitūs Russici summum consilium copiarum recessum e occupatis Georgiae zonis intra dies decem complevisse declaravit, dum Georgiana pars adhuc praesidia inspectionis in suo territorio esse et recessum e portu Phaseōs non complevisse observavit. Parlamentum Georgianum, extraordinariā sessione conventum, statum belli usque ad
8 Septembris
anni
2008
prorogavit.
Geographia
recensere
fontem recensere
Tabula geographica
terrestris.
Georgia apud lineam divisoriam inter
Europam
et
Asiam
intra
Caucasi
regionem sita est. Quia eius territorium plerumque
Caucasi Maioris
meridie est, Georgia culturaliter historiceque Europae pars esse generatim putatur.
Georgia montana et subtropica natio est, 69 700
km
lata (cum
Abasciā
et
Alaniā Meridianā
). Natio communes limites terrestres cum nationibus quattuor habet: cum
Russiā
septemtrione (723
km
), cum
Atropatēnā
oriente (322 km), cum
Armeniā
meridie (164) et cum Turciā autroccidente (252 km). Occidente, natio finitima
Ponto Euxino
est. Hodie, Georgia cum quibus libtertati favent in provinciis
Abasciā
et
Alaniā Meridianā
confligit, dum autroriente gubernatio
Atropatēnica
in suum territorium
Complexum Monasticum Davidis Garedzensis
Georgiane
დავითგარეჯის სამონასტრო კომპლექსი et
Atropatenice
Keşiş dağ məbədi
) integrare reclamat, ex
Unionis Sovieticae
collapsione anno
1991
Georgia una e tribus nationibus
Transcaucasiae
, regionalis
Caucasi
divisionis, cum
Atropatēnā
et
Armeniā
, est. Natio praecipue montana est, sed sunt nationis regiones aliis amoenitatibus depictae, sicuti
Oropedio Dzavachetico
22
(Georgiane ჯავახეთის ზეგანი), apud limites
Armeniacos
. Septemtrione autem limites
Russici
veri naturales limites sunt qui componuntur magno iugo montium,
Caucaso Maiore
(Georgiane დიდი კავკასიონი;
Russice
Большой Кавказ; et
Atropatenice
Böyük Qafqaz Dağları), oppositione cum
Caucaso Minore
(Georgiane მცირე კავკასიონი;
Armeniace
Փոքր Կովկաս; et
Atropatenice
Kiçik Qafqaz Dağları), meridionalem nationis partem occupante;
iugo Lichensi
Georgiam dimidiante Caucasus Maior et Minor coniuncti sunt. Tertium et quartum
summum
altissimum e Caucaso in Georgiā invenitur:
Šchara
(Georgiane შხარა), 5 058
chiliometra
alta, in
muro Bezengiensi
; et
Casbekius
(Georgiane ყაზბეგი et
Ossetice
Сæна), 5 047 chiliometra altus.
Gurges
Corvi-Kruberi
(Georgiane კრუბერის გამოქვაბული et
Russice
Пещера Крубера-Воронья), in
Abasciā
sita, profundissimus naturalis
gurges
cognitus in mundo est. Qui 2000 metra profunditatis superat.
Cavealis urbis
Vardziae
(Georgiane ვარძია) despectus cum valli
Cyri fluminis
infra.
Urbes
villagia
et
communitates rurales
plerumque in altitudinibus conduntur, exceptis eis conditis apud
Pontum Euxinum
, talibus
Dioscuriade
23
(Georgiane სოხუმი;
Abasgice
Аҟәа;
Armeniace
Սուխում; et
Russice
Сухум sive Сухуми),
Phaside
24
(Georgice ფოთი) et
Bathei
25
(Georgiane ბათუმი). Sic,
caput
Tiphlis
(Georgiane თბილისი) in mediā altitudine 572 metrorum situm est, dum aliquae villagia in altissimis
Caucasi
montibus sita sunt, quod ad eorum accessum difficilem reddit et ea inducunt in
autarchiam
et reliquae nationis dissimilem
culturam
, hereditatem antiquorum temporum et paganorum credibilium ex
Antiquitate
. Ex unā parte, hic status nationis incolis proderat: reverā, cum Georgia grassationum, vastationum et invasionum terra per totam suam historiam fuisset, qui montes incolebant se liberabant ex eis et quamobrem conservantur aliquae religiosa aedificia trahentia originem a
Superiore
Medio Aevo
Urbes
villagia
et
communitates rurales
plerumque in altitudinibus conduntur, exceptis eis conditis apud
Pontum Euxinum
, talibus
Dioscuriade
26
(Georgiane სოხუმი;
Abasgice
Аҟәа;
Armeniace
Սուխում; et
Russice
Сухум sive Сухуми),
Phaside
27
(Georgice ფოთი) et
Bathei
28
(Georgiane ბათუმი). Sic,
caput
Tiphlis
(Georgiane თბილისი) in mediā altitudine 572 metrorum situm est, dum aliquae villagia in altissimis
Caucasi
montibus sita sunt, quod ad eorum accessum difficilem reddit et ea inducunt in
autarchiam
et reliquae nationis dissimilem
culturam
, hereditatem antiquorum temporum et paganorum credibilium ex
Antiquitate
. Ex unā parte, hic status nationis incolis proderat: reverā, cum Georgia grassationum, vastationum et invasionum terra per totam suam historiam fuisset, qui montes incolebant se liberabant ex eis et quamobrem conservantur aliquae religiosa aedificia trahentia originem a
Superiore
Medio Aevo
Georgia numerosis
fluminibus
et cursibus aquarum transitur. Praecipuum
Cyrus
29
vel
Cyrrhus
30
vel
Corius
31
Palaeograece
ὁ Κῦρος
Turcice
Kura
Georgice
მტკვარი;
Atropatenice
Kür
Armeniace
Կուր;
Curdice
rûbara kur‎
) est quod cursum 1 515
chiliometra
longum habet et cuius
fons
Turciae
boreoriente est, antequam caput Georgicum
Tiphlem
transeat et
Mare Caspium
in
Atropatēnā
influat. Sunt quoque alia ponderis flumina talia
Alazonius
32
(Georgiane ალაზანი et
Atropatenice
Qanıx
) et
Phasis
33
(Georgiane რიონი et
Palaeograece
Φᾶσις) et
Enguri
. Verumtamen eorum nullum navigabile est. E
decennio 200
ergasteriis hydroelectricis
instructa sunt.
Clima
recensere
fontem recensere
Ponti Euxini
litus in occidentali Georgiā, cum
Batheos
lineā caelesti
in horizonte.
Georgiae
clima
subtropicum
occidente et
mediterraneum
oriente est.
Caucasi Maioris
iugum variationes moderat quia saepto contra frigidos
ventos
e septemtrionem venientes prodest. Calidus et umidus
Ponti Euxini
aër
faciliter in occidentales litorales planities intrat. Clima secundum distantiam a Ponto Euxino et altitudinem variat. In litorali Ponti Euxini longitudine, ex
Abasciā
in
Turcicos
limites, et in regione
Colchide
dictā (intestinis litoris terris humilibus), dominantes climatis subtropici characteres alta uligo et fortes
praecipitationes
(e 1 000 in 2 000 mm per annum, Ponti Euxini portus
Bathys
34
2 500 mm per annum accipit) sunt. Plurimas
arecacearum
varietates in his regionibus crescunt, ubi
temperatura
media e 5
°C hieme in 22
°C aestate transit. Orientales Georgiae planities a Ponti Euxini affectionibus montibus clima
continentalius
offerentibus proteguntur. Temperatura aestate mediā inter 20 et 24
°C est, hieme inter 2 et 4
°C. Uligo levior et media
pluviometria
inter 500 et 800 mm per annum est.
Clima alpinum
in orientalibus occidentalibusque montibus est, inter 2 100 et 3 600 m, non minus quam in semiaridā regione super oropedio
Cambysis
35
(Georgiane იორი et
Atropatenice
Qabırlı
) austroriente. Altā altitudine, praecipitationes aliquando ter maiores quam in orientalibus planitiebus sunt et nix et gelu per totum annum adsunt.
Terrae motūs
recensere
fontem recensere
Terrae motūs
et
delabacula
montanis in zonis praecipua minatio vitae et bonis sunt. Ex antiquissimis historicorum seismicae activitatis vestigiis in Georgiā unum suum originem ab anno
1088
trahit, cum terrae motus urbes et
fortalitias
destruxit,
Georgio II
rege; quod prodesset, apud alia, praetexto dimittendi eius proximo anno. Nuperius, citari potest terrae motus
Goridis
36
(Georgiane გორი) anno
1920
aut delabacula in
Azariā
37
seu
Adiariā
38
(Georgiane აჭარა) anno
1989
quae milia hominum Georgiae autroccidente moverunt. Anno
1991
, duo delabacula multa villagia in mediā septemtrionali Georgiā et in
Alaniā Meridianā
destruxerunt.
Diversitas biologica
recensere
fontem recensere
Canis pastoralis Caucasicus
Propter altum prospectum et demissam
latitudinem
, Georgia domus circiter milibus
specierum
vertebratorum
(330
avium
, 160
piscium
, 48
reptilium
et 11
amphibiorum
) est. Magnorum
carnivororum
numerus silvas incolat,
ursi arctoi
lupi
lynces
et
pardi Ciscaucasici
Phasianus Colchicus
endemica
Georgiae avis est quae late introducta est per reliquum orbem terrarum sicuti praecipua
caro ferina
. Specierum
invertebratorum
numerus altissimus esse consideratur sed data per altum publicationum numerum distribuuntur.
Aranearum
catalogus in Georgiā, verbi gratiā, 501 specierum includit.
Parum amplius 6 500 specierum
fungorum
, inclusis
lichenis
formā speciebus, e Georgiā perscriptae sunt, sed hic numerus procul a completo abest. Verus totus nuerus fungicarum specierum in Georgiā apparentium, inclusis nondum perscriptis speciebus, proximus est ut maior sit, datā plerumque acceptā aestimatione ut solum 7% omnium fungorum usque adhuc in toto orbe terrarum inventae sint. Quamquam expeditae informationis quantitas adhuc minima est, primus conatus ad aestimandum fungicarum endemicarum specierum numerum in Georgiā factus est et 2 595 specierum ad tempus identificatae sunt sicuti possibiles endemicis nationis. 1 729 specierum
vegetalium
perscriptae sunt e Georgiā consociatione cum fungis. Verus vegetalium specierum in Georgiā apparentium numerus proximus ut substantialiter maior sit est.
Civilitas
recensere
fontem recensere
Ex anno
1991
Aprili
civitas libera et
Consilii Europae
membrum e die
27 Augusti
anni
1999
, Georgia
respublica praesidentialis
est.
Autumno
autem anni
2007
, orthodoxus patriarcha monarchiam constitutionalem restaurare proposuit, quod prosperitatis aliquod apud oppositionis lineas accepit, quae moleste auctas praesidis
Michaelis Saakašvili
potestates ferebat. Hic ultimus se magnae Caucasicae dynastiae,
Bagratidarum
, membrum esse indicavit et munerum possessionem super
Davidis Constructoris
sepulcro instruxit.
Alaniae Meridianae
et
Abasciae
eventūs
postea hanc ideam in recessum relegavere.
Potestas exsecutiva
praeside
Georgio Margvelašvili
17 Novembris
anni
2013
, repraesentatur, qui eligitur quinquennio.
Primus Minister
Georgius Kvirikašvili
, e
30 Decembris
anni
2015
, praecipuas potestates habet.
Potestas legisfera
Parlamento
Georgiae (Georgice საქართველოს პარლამენტი) habetur, a 150
deputatorum
quattuor annorum mandato electorum compositum.
Tribunal Supremum
maximam
iudicialem potestatem
constituit. Quod a iudicibus a Parlamento, praeside commendante, quattuor annorum mandato electis componitur. Etiam est
Tribunal Constitutionale
Rationes externae
recensere
fontem recensere
Integrationi in
CFAS
favens folium murale
Tiphli
Georgia bonas rationes cum suis directis vicinis (
Armeniā
Atropatēnā
et
Turciā
) sustinet et membrum est
Nationum Unitarum
Consilii Europae
Syndicatūs Mercaturae Mundanae
Consociationis Cooperationis Oeconomicae Ponti Euxini
Organizationis Securitati Coöperationique in Europa Favendis
Communitatis Electionis Democraticae
GUAM Consociationis Evolutionis Democraticae et Oeconomicae
et
Argentariā Asianā Evolutionis
. Georgia etiam politicas, oeconomicas et militares rationes cum
Iaponiā
Uraquariā
Coreā Meridianā
Israële
Taprobanā
Ucrainā
et multis aliis nationibus sustinet.
Crescens
Civitatum Foederatarum
et
Unioni Europaeae
pondus in Georgiā, praesertim per propositam adscriptionem in Unionem Europaeam et
Consociationem ex Pacto Atlantico Septentrionali
Civitatum Foederatarum
militare auxilii programma
Exercitandi et Instruendi
et
oleiductūs Bacuae, Triphlis et Pyramopoleōs
constructionem crebro
Triphlis
relationes cum
Moscuā
tetendit. Georgiana decisio favendi suae praesentiae in coalitionis viribus in
Iraco
praecipuum inceptum fuit.
Georgia in praesenti operatur ut ipsa plena sodalis
Consociationis ex Pacto Atlantico Septemtrionali
sit. Augusto anni
2004
, Georgiana Propositio Individualis Actionis Sodalitati (
Anglico
acronymo
IPAP
) officialiter
Consociationi ex Pacto Atlantico Septemtrionali
oblata est. Die
29 Octobris
anni 2004,
Concilium Atlanticus Septemtrionalis
consociationis
CFAS
Georgianam Propositionem Individualis Actionis Sodalitati approbavit, et Georgia in secundum Integrationis Euro-Atlanticae gradum moveri perrexit. Anno
2005
, propter Praesidis Georgiani decisionem, civitatis commissio instituta est ad implendam Propositionem Individualis Actionis Sodalitati, quae interministerialem circulum a Primo Ministro ductum praesentat. Commissioni munus ut Propositionis Individualis Actionis Sodalitati impletio coördinaretur et regeretur assignatum est.
Die
14 Februarii
anni
2005
, foedus de
Sodalitate pro Pace
Anglico
acronymo
PfP
) inter Georgiam et
CFAS
vigescuit, quare internuntius Caucaso Meridionali Georgiae assignatus est. Die
2 Martii
anni
2005
, foedus obsignatum est comparatione ut hospes natio iuvaret et
CFAS
vires et operarii transirent. Inter
et
9 Martii
anni
2009
, temporarius taxatorius grex ad implendam Propositionem Individualis Actionis Sodalitati (
Anglico
acronymo
IPAP
Tiphlem
venit.
Idibus Aprilibus
anni
2006
, disceptatio de taxationis relatione de implendā Propositione Individualis Actionis Sodalitati in
CFAS
Praetorio, intra formam 26+1, habita est. Anno
2006
, Parlamentum Georgianum rogationi unanimiter suffragatum est quae Georgiam in
CFAS
integrari deposcebat. Plerique Georgiani et Georgiani politici nisum CFAS sodalitati faventem defendebant.
Georgius W. Bush
primus munus sustinens
praeses Civitatum Foederatarum
qui nationem visitavit factus est. Via ad
Aëroportum Internationalem Tiphlis
ducens abhinc agnominata est Via Lata Georgius W. Bush. Die
2 Octobris
anni
2006
, Georgia et
Unio Europaea
coniunctam propositionem de consenso textu referente ad Propositionem Actionis inter Georgiam et Unionem Europaeam intra
Programma Europaeum Vicinitatis
obsignavere. Propositio Actionis formaliter sessione Concilii Coöperationis inter Unionem Europaeam et Georgiam die
14 Novembris
anni
2006
Bruxellis
approbata est.
Res militares
recensere
fontem recensere
Georgiani milites in
Afganiā
Georgianae
res militares
in vires terrestres et aërias ordinantur. Coniunctim Vires Armatae Georgianae nuncupantur. Virium Armatarum Georgianarum missio muneraque in Constitutione Georgiae, Georgianā lege de Defensione et Strategiā Militari Nationali, et internationalibus foederibus quibus Georgia obsignatoria est fundantur. Per Ministri Defensionis ductum auctoritatemque diriguntur.
Georgia propemodum mille militum a
CFAS
ductis
Viribus Internationalibus Auxilii et Securitatis
Anglico
acronymo
ISAF
) in
Afganiā
contribuit, quod eam fecit maximam nationem contributoriam copiarum per capita missioni. Anno
2015
, unus et triginta milites mortui sunt, omnes in expeditione
Harxianae
Afganice
et
Darice
هلمند), et 435 vulnerati sunt, inclusis quinque et triginta amputatis.
Legum exsecutio
recensere
fontem recensere
Georgianum vigilum autocinetum circumspectorium
Ford Taurus Vigilum Interceptrum
In Georgiā, legum exsecutio a Ministerio Rerum Internarum conducitur et praebetur. Recentibus annis, Sectio Vigilum Circuitorum Ministerii Rerum Externarum Georgiae radicalem transformationem experta est, cum
vigiles
nunc aliquae praecipua munera quibus antea dicatae independentes agenturae fungerentur absorbuissent. Apud nova munera quibus vigiles funguntur sunt limitum securitas et telonialia munera et contractam securitatis provisio; hoc ultimo munere dedicati "vigiles securitatis" fungitur. Explorationis collectio pro nationali securitate nunc Servitii Exploratorii Georgiani responsalitas est.
Anno
2005
, Praeses
Michael Saakašvili
totam vigilum viatoriorum vim (circa 30
000 vigilum numerantem) Vigilum Nationalium Georgianorum propter corruptionem dimisit. Nova vis tunc subsequenter per novos tirones constructa est.
Ministerii Rerum Externarum Civitatum Foederatarum
Institutum Internationale Narcoticorum et Rerum Exsecutoriarum Legum auxilium conatibus exercitationis praebuit et monitoriā aptitudine agere pergit.
Nova vis
Patruli
primum
aestate
anni
2005
ad commutandos vigiles viatorios, vim de pervulgatā corruptione accusatam, introducta est. Vigiles numeri emergentiae 002 diaconiam anno
2004
introduxerunt.
Iura humana
recensere
fontem recensere
Iura humana
in Georgiā nationis
constitutione
praestantur. Est liber iurum humanorum defensor publicus a Parlamento Georgiano electus qui talia iura exsequi certum efficiat. Georgia Conventionem Marginalem de Protectione Minoritatum Nationalium anno
2005
ratam fecit.
Organizatio re publicā vacans
"Tolerance", in suā alternativā relatione de impletione, loquitur de celere deminuente numero
Atropatēnicarum
scholarum et de casibus designandorum gymnasiarchorum non
Atropatēnice
loquentium.
Gubernatio reprehensa est propter suum allegatum usum excessivae vis diprotestere
26 Maii
anni
2011
cum demonstrantes a
Ninā Burjanadze
, apud alios, ductos
gasio lacrimogeno
et
glandibus cummeis
dispersit postquam
Viam Latam Rustaveli
diei libertatis pompae expedire recusarent quamquam demonstrationis permissus expletus erat et quamquam oblatum erat alternativum locum eligere. Iurum humanorum activistae demonstrationes pacificas esse affirmavere, gubernatio autem multos demonstrantes personatos et gravibus baculis ac
ampullis Molotovianis
armatos esse ostendit. Georgianae oppositionis dux Nina Burjanadze accusationes de destinando
praxicopēmate
infundatas esse et demonstrantium actiones legitimas esse dixit.
Symbola nationalia
recensere
fontem recensere
Vexillum
recensere
fontem recensere
Vexillum
Georgiae.
Georgianum
vexillum
nationale sive vexillum crucum quinque restituta est usui officiali die
14 Ianuarii
anni
2004
, post interregnum circiter 500 annorum. Antea regni Mediaevalis Georgiani vexillum fuit.
Insigne
recensere
fontem recensere
Insigne Georgiae.
Georgiae
insigne
adoptatum est
Kalendis Octobribus
. Partim fundatum est in insigni Mediaevali dynastiae regiae
Bagratidae Georgianae
Sunt duo
leones rapaces
39
sicuti sustentacula
40
. Qui
scutum
cum imagine
Sancti Georgii
, sancti patroni Georgiani,
draconem
occidentis tenent. Scutum coronam regiam Georgianam suā parte superiore possidet.
Eius
sententiola
dicit
Georgice
ძალა ერთობაშია (scilicet "vis in unitate").
Hymnus nationalis
recensere
fontem recensere
Tavisupleba
(scilicet "libertas"), litteris Georgianis თავისუფლება, est Georgiae
hymnus nationalis
Novus hymnus Georgicus adoptatus est die
23 Aprilis
anni
2004
, exacte quinque mensibus post praesidis
Eduardi Ševardnadze
, antiqui ministri rerum externarum
Unionis Sovieticae
, dimissionem.
Divisio administrativa
recensere
fontem recensere
Divisio administrativa Georgiae valde centralizata est. Georgia superiori gradū divisa est in
regiones
novem (Georgiane მხარეები), in
respublicas
autonomas (Georgiane ავტონომიური რესპუბლიკა) duas et in
caput
Tiphlem
, quod etiam regionis statū fruitur. Medio gradū inveniuntur
municipia
(seu
raiones
seu
dictrictūs
) 73 et locali gradū circiter mille
oppida
et communitates rusticae sunt.
Binae respublicae autonomae: Adiaria et Abascia
recensere
fontem recensere
Loci rerumpublicarum autonomarum
Azariae
seu
Adiariae
41
et
Abasciae
intra Georgiam.
Sunt duae respublicae autonomae intra Georgiam:
Azaria
42
seu
Adiaria
43
(Georgiane აჭარა), capite
Bathei
(Georgiane ბათუმი), et
Abascia
(Georgiane აფხაზეთი;
Abasgice
Аҧсны;
Russice
Абхазия; et
Armeniace
Աբխազիա), capite
Dioscuriā
(Georgiane სოხუმი;
Abasgice
Аҟәа;
Russice
Сухум sive Сухуми; et
Armeniace
Սուխում). Abascia a
gubernatione
foederali non regitur sed,
Russiā
et fere sine internationali agnitione iuvante, regitur a factione separatistica. Reverā ibi est continuus status extraordinarius. Politica Abasciae instabilitas et antigeorgianus regionalis gubernationis habitus ut amplius 250
000 Georgianorum e territorio fugerent praeterea adduxit, quare compositio ethnica et
populositas
totalis significative modificata est. Quamobrem nullae fidae
statisticae
promptae de Abasciae populositate.
Etiam in Azariā fuerunt,
Unione Sovietica dissoluta
, separatisticae inclinationes. Nihilominus, fuit gubernatio Georgiana media qui
rursus magnopere regionem in Georgianam civitatem integraverunt.
Azaria Georgianae reipublicae autonomicae status habet.
Regiones novem
recensere
fontem recensere
Regiones inter
1994
et
1996
praesidiali decreto introductae sunt. Quae temporariae sunt donec secessionistica
Abasciae
(Georgiane აფხაზეთი;
Abasgice
Аҧсны;
Russice
Абхазия; et
Armeniace
Աբխազիա) et
Ossetiae Meridionalis
Ossetice
Республикæ Хуссар Ирыстон,
Russice
Республика Южная Осетия,
Georgianice
სამხრეთ ოსეთი) problemata solverentur. Velut administativus quarum dux commissarius civitatis (Georgice სახელმწიფო რწმუნებული), informaliter
gubernator
nuncupatus, factus est. Qui a Praeside eligitur et dimittitur. Regiones vicissim in
municipia
(Georgiane მუნიციპალიტეტი) nonnulla subdivisae sunt. Ossetia Meridionalis administrative ad regionem
Carthliam Inferiorem
44
(Georgiane შიდა ქართლი) pertinet, attamen, sicuti Abascia, extra Gubernationis Centralis temperationem et penes haud agnitam internationalem temperationem est, quamquam
Russia
gubernationem separatisticam adiuvat.
Divisio administrativa Georgiae.
Regio Latine
Regio Georgice
Regio aliis linguis (linguā)
Caput Latine
Caput Georgice
Caput aliis linguis (linguā)
ISO 3166-2:GE
Mengrelia et Suania Superior
45
46
seu
Mingrelia et Suania Superior
47
48
სამეგრელო და ზემო სვანეთი
სამარგალო-ჟიმოლენი შონეშ აკანი (
Mingrelice
Sugdidi
49
ზუგდიდი
ზუგდიდი seu ზუგიდი (
Mingrelice
GE-SZ
Guria
50
გურია
Osurgeti
51
ოზურგეთი
GE-GU
Radscha-Letschkum et Suania Inferior
52
53
რაჭა-ლეჩხუმი და ქვემო სვანეთი
Ambrolauri
ამბროლაური
GE-RL
Imerethia
54
იმერეთი
Cytaea
55
seu
Cotatis
56
seu
Cutacium
57
seu
Cutatisium
58
seu
Aea
59
ქუთაისი
GE-IM
Meschetia-Dzhawakhetia
60
61
სამცხე-ჯავახეთის მხარე
Սամցխե-Ջավախք (
Armeniace
Achalziche
62
ახალციხე
Ախալցխա (
Armeniace
GE-SJ
Mestlēta-Terra Montana
63
64
მცხეთა-მთიანეთი
Цхета-Мтианет (
Ossetice
), Мцхета-Мтианети (
Russice
Mestlēta
65
მცხეთა
Цхета (
Ossetice
, Мцхета (
Russice
GE-MM
Carthlia Interior
66
შიდა ქართლი
Мидæггаг Картли (
Ossetice
); Шида-Картли (
Russice
Goridis
67
seu
Harmozica
68
seu
Harmozicensis
69
seu
Harmustis
70
გორი
Гур (
Ossetice
); Гори (
Russice
GE-SK
Carthlia Inferior
71
ქვემო ქართლი
Aşağı Kartli
Atropatenice
), Քվեմո Քարթլիի մարզ (
Armeniace
), Κβέμο Κάρτλι (
Neograece
Rusthavium
72
რუსთავი
Rustavi
Atropatenice
), Ռուսթավ (
Armeniace
, Ρουστάβι (
Neograece
GE-KK
Cachetia
73
კახეთი
Teleda
74
თელავი
GE-KA
Tiphlis
75
76
seu
Triphelis
77
seu
Tephelis
78
, seu
Tiphilis
79
seu
Teflis
80
თბილისი
Tiphlis
81
82
seu
Triphelis
83
seu Tephelis
84
, seu
Tiphilis
85
seu
Teflis
86
თბილისი
GE-TB
Medius administrativus gradus: urbes et municipia
recensere
fontem recensere
Si plus cognoscere vis, vide etiam
Catalogus municipiorum Georgianorum
Municipia Georgiae.
Regiones et respublicae autonomae vicissim divisae sunt in
municipia
(seu
raiones
seu
districtūs
) 67 et sex urbes liberas (
Georgice
დამოუკიდებელი ქალაქი);
Tiphlem
87
88
(Georgiane თბილისი),
Cytaeam
89
(Georgiane ქუთაისი),
Rusthavium
90
(Georgiane რუსთავი),
Phasida
91
(Georgiane ფოთი),
Bathyn
92
(Georgiane ბათუმი) et
Dioscuriada
93
(Georgiane სოხუმი).
Inferior (localis) gradus administrativus
recensere
fontem recensere
Hoc gradū inveniuntur:
Urbes (
Georgice
ქალაქი) 55, quae ad
Raiones
pertinent;
Oppida (
Georgice
დაბა) 50, comparabilia cum urbani generis catoeciis e Sovieticā perihodo;
Communitates (
Georgice
თემი) 842;
Oppidula 165.
Demographia
recensere
fontem recensere
Georgiani iuvenes
superindumento Circassico
Georgice
ჩოხა seu ტალავარი), traditionali vesti, induti.
Sicuti pleraeque
gentes Caucasicae
, Georgiani praecipuis
ethnicis
Europae
et
Asiae
categoriis non insunt.
Lingua Georgiana
, pervasivissima apud
Linguas Cartvelianas
, nec
Indoeuropaea
nec
Turcica
nec
Semitica
est. Praesens Georgiana seu Cartveliana natio orta esse creditur e fusione inter aborigines seu
autochthonicos
incolas et
immigrantes
qui se ad
Caucasum Meridionalem
ez
Anatoliae
directione remotā
antiquitate
movere. Antiqua
Iudaica
Flavii Iosephi
chronica
mentionem fecere Georgianorum sicuti Iberes qui etiam nuncupati Thobel Tubal sunt.
Ethnici Georgiani circiter 84% hodiernarum Georgianorum incolarum 4 661 473 (secundum aestimationem Iulii anni
2006
) constituunt. Inter alia
ethnē
Abasci
Osseti
Armenii
Atropatenici
Graeci Pontici
(hic in
Graecos Caucasicos
et
Urumos
haud
Turcas
se putantes divisi),
Iudaei
et
Russi
sunt.
Iudaei Georgiani
una inter antiquissimas Iudaicas communitates in toto orbe terrarum sunt.
Ethnolinguistici circuli in Caucasica regione.
Pervulgatissimus circulus linguiticus
familia Cartveliana
est, quae linguas
Georgianam
Mingrelicam
Suanicam
et
Lazicam
includit. Linguae officiales in Georgiā Georgiana iuxta cum
linguā Abasgicā
officiali intra regione autonomā
Abasciā
est. Georgiana prima propemodum 71% incolarum lingua est, quam sequuntur
lingua Russica
cum 9% incolarum,
lingua Armenia
cum 7%,
lingua Atropatenica
cum 6% et aliae linguae cum 7%.
Ineunte
decennio 200
dissolutā Unione Sovieticā
, violenti conflictūs
separatistici
in regionibus autonomis
Abasciā
et
Ossetiā Meridionali
erupere. Multi
Osseti
in Georgiā habitantes nationem reliquere, praesertim in
Russicam
Ossetiam Septentrionalem Alaniam
. Nihilominus, amplius 150 000 Georgianorum Abasciam reliquere, eruptis hostilitatibus anno
1993
. E
Turcis Meschetiensibus
Turcice
Ahıska Türkleri
et
Georgice
თურქი მესხები) qui anno
1944
abstracti sunt exiguus numerus in Georgiam ex anno
2008
redivere.
Anni
1989
census 341 000 ethnicorum
Russorum
aut 6,3% incolarum, 52 000
Ucrainorum
et 100 000
Graecorum
in Georgiā retulit. E
1990
, 1,5 miliones Georgianorum nationalium reliquere. Saltem, milio immigrantium e Georgiā legaliter aut illegaliter in
Russiā
vivunt. Index migrationis certus -4,54 est, exclusis Georgianis nationalibus qui peregri vivunt. Georgia attamen ab immigrantibus e toto orbe terrarum per suam libertatem habitata est. Secundum anni 2006 statisticas, Georgia plerosque immigrantes e
Turciā
et
Sinis
accipit.
Religio
recensere
fontem recensere
Cathedralis Sancti Petri et Sancti Pauli
Ecclesia Catholica
),
Synagoga Tiphlis
Religio Iudaica
),
Meschita Tiphlis
Religio Islamica
) et
Cathedralis Sionis
Ecclesia Orthodoxa
).
Plerique Georgiae incolae (83,9% anno
2002
Christianismum Orthodoxum
colunt.
Ecclesia Orthodoxa Apostolica Georgiana
(Georgiane ქართული მართლმადიდებელი და სამოციქულო ეკლესია) una apud antiquissimas Christinas Ecclesias in toto orbe terrarum est et suam apostolicam conditionem a
Sancto Andreā
asserit. Primā
saeculi IV
parte,
Christianismus
sicuti religio civitatis in
Hiberiā
(in praesenti
Carthliā
94
seu Georgiā Orientali) adoptatus est gratiā missionarii operis a
Christianā Georgianā
Cappadociā
facti. Ecclesia
autocephaliam
per
Medium Aevum
adepta est; quae,
Russis
nationem regentibus, abolita, a
Patriarchatu Oecumenico Constantinopolitano
anno
1990
reposita et omnino agnita est.
Specialis
Ecclesiae Orthodoxae Georgianae
status officialiter in
Constitutione
Georgianā et anni
2002
Concordato
agnoscitur, quamquam religiosa instituta a civitate separata sunt et omnes cives libertatem cultūs habet.
Apud religiosas Georgiae
minoritates
Christiani Armeni
(3,9
%),
Musulmani
(9,9%) et
Catholici Romani
(0,8%) sunt.
Religio Islamica
ab
Atropatenicis
Siiticis
Musulmanis Austroriente, ab ethnicis
Georgianis
Sunniticis
Musulmanis in
Adiariā
, a
Lazice
loquentibus Sunnitis Musulmanis non minus quam a Sunnniticis
Turcis Meschetiensibus
iuxta fines cum
Turciā
repraesentatur. Sunt etiam
Musulmanorum Hellenophonorum
Graece
Ελληνόφωνοι μουσουλμάνοι),
Hellenoponticae
originis, et
Hemsinensium seu Musulmani Armeniaci
95
Armeniace
Համշէնցիներ et
Turcice
Hemşinliler
) minores communitates, quae ambae originem habent ab
Ottomanicae aerae
conversis ad Turcicam
religionem Islamicam
ex
Anatoliā Orientali
qui suas sedes collocavere in Georgiā secuti
Lalae Mustăphae Paschae
expeditionem Caucasicam quae induxit ut Ottomani nationem anno
1578
caperent. Georgiani
Iudaei
suae communitatis historiam a
saeculo VI
deducunt; quorum numerus ultimis decenniis propter magnos gradūs immigrationis versus
Israëlem
decrevit.
Non obstante longā religiosae harmoniae historiā in Georgiā, fuere casūs discrimitationis religiosae et violentiae contra haud "traditionales fides", sicuti
Testes Iehovah
, a asseclis amissi e statu clericali Orthodoxi sacerdotis
Basilii Mkalavišvili
Praeter traditionales religiosas ordinationes, Georgia saecularia et irreligiosa societatis segmenta non minus quam significativam portionem religiose affiliatorum hominorum qui active suam fidem non colunt servat.
Praecipuae Georgiae urbes
recensere
fontem recensere
Positio
Urbs
Regio aut respublica
Incolae
Photographema
Tiphlis
Tiphlis
1 118 035
Tiphlis
Cytaea
Imerethia
197 000
Cytaea
Bathys
Adiaria
161 200
Bathys
Rusthavium
Carthlia Inferior
122 900
Rusthavium
Sugdidi
Mingrelia et Suania Superior
74 800
Sugdidi
Dioscurias
Abascia
62 914
Dioscurias
Goridis
Carthlia Interior
54 700
Goridis
Phasis
Mingrelia et Suania Superior
47 800
Phasis
Chasuri
Carthlia Interior
38 600
Chasuri
10
Samtredia
Imerethia
32 000
Samtredia
Oeconomia
recensere
fontem recensere
Georgiae
PDG
constantibus pretiis ex anno
2005
milliardis
dollariorum Civitatum Foederatarum
secundum
Argentariae Mundanae
data).
Georgiae
cupri
mangani
, et, limitatius
carbonis
opes sunt.
Hydroelectrica
productio ponderis est. Eius
PDG
per capita 5400 dollariorum Civitatum Foederatarum anno
2011
erat. Georgia 2189
milliarda
dollariorum Civitatum Foederatarum anno
2011
exportavit. Apud praecipuas eius
merces
exportatas
vehicula
laetamina
nuces
aurum
et
cuprum
rude sunt. Haec anno
2011
7058
milliarda
dollariorum Civitatum Foederatarum anno
2011
importavit. Apud praecipuas merces importatas
fomites fossiles
vehicula
machinas
grana
, alia producta agraria, non minus quam
pharmaceutica
, producta sunt.
Infrastructura
recensere
fontem recensere
Media communicationis
recensere
fontem recensere
Televisio
commentaria
et
diaria
omnia in Georgiā geruntur et a publicis et a
lucrativis
corporationibus
quae a
praeconio
subnotatione
et aliis reditibus ad venditiones relatis pendent.
Constitutio
Georgiae
libertatem sermonis
praestat. Sicut natio in transitione, Georgicum mediorum systema sub transformatione est.
Mediaticus Georgiae ambitus liberrimus et variatissimus in
Transcaucasiā
manet, non obstante longinquā politizatione et polarizatione hunc campum affectante. Politica pugna ad moderandam divulgationem sine directione anno
2014
etiam eam reliquit.
Magna Georgianarum domorum
percentatio
televisionem habet et plerique
radiophonum
habent. Pleraeque Georgianae societates mediorum communicationis suas sedes in capite et maximā urbe,
Tiphlem
, habent.
Vectura
recensere
fontem recensere
Viridis transitūs significatio in
autoviā
ს 1
, sic eam denotat.
Hodie
vectura
in Georgiā ope
ferriviae
viarum
navium
et
itineris aërei
praebetur. In
Caucaso
et apud
Ponti Euxini
litus sita, Georgia praecipua civitas est per quam energiae importationes ad
Unionem Europaeam
ex vicinā
Atropatenā
transeunt. Traditionaliter civitas in praecipuo itinere
mercatorio
e Septemtrione in Meridiem inter
Russiam Europaeam
et
Asia Occidentalem
ac
Turciam
sita erat.
Recentibus in annis Georgia ingentem pecuniae quantitatem in modernizandis vecturae reticulis collocavere. Novarum
autoviarum
constructioni primae datae sunt et, sic, maiores urbes velut
Tiphlis
suarum viarum qualitatem valde melioratam viderunt; nihilominus, interurbanarum viarum qualitas egens manet et ad hodiernum tempus solum una,
ს 1
, constructa est secundum autoviariam normam.
Georgianae ferriviae praecipuam vecturae arteriam Caucaso repraesentant, quia maximam proportionem viae Pontum Euxinum
Mari Caspio
conectentis constituunt. Quod vicissim eos proficere sivit recentibus in annis propter auctam energiam exportatam ex vicinā
Atropatenā
versus
Unionem Europaeam
Ucrainam
et
Turciam
. Viatorum diaconiae a publicā societate ferriviariā
Sakartvelos Rkinigza
Georgice
საქართველოს რკინიგზა) geruntur, dum oneris gestio a numero operatorum cum licentiā efficitur. Ex anno
2004
, societas ferriviaria
Sakartvelos Rkinigza
intervallatum programma renovandae classis et restructurandorum moderatorum passa est cuius propositum viatoribus efficientiorem commodioremque diaconiam praebere est. Infrastructurae evolutio etiam alta ferriviario proposito fuit, dum praecipuus nodus coniunctionis
Tiphlitanus
novam ordinationem in propinquo futuro passus esse exspectatur. Apud alia incepta constructio oeconomice praecipuae ferriviae inter
Chorzenēn
96
Tiphlem
et
Bacuam
est, quae primā vice maiorem Caucasi partem Turciae intervallo recepto conectet.
Aëria et maritima vectura in Georgiā evolvitur, cum hac primā praecipue uterentur plerique viatores et esset haec ultima oneribus. Georgia in praesenti quattuor internationales
aëroportūs
habet; quorum maximus est longe
Aëroportus Internationalis Tiphlitanus Siota Rustaveli
Georgice
თბილისის შოთა რუსთაველის სახელობის საერთაშორისო აეროპორტი), societatis aëronauticae
Georgian Airways
(Georgice ჯორჯიან ეარვეისი) centrum, quae conexūs cum multis magnis Europaeis urbibus offert. Alii aëriportūs in hac natione valde subevoluti sunt aut programmato commeatū carent, quamquam, nuperrime, conatūs perfecti sunt ad solvenda ambo problemata. Est
portuum
numerus iuxta Georgianum
Ponti Euxini
litus, quorum maximus et occupatissimus est Portus
Batheos
; etsi haec urbs ipsa statio balnearis est, eius portus praecipuum onerum terminale in Caucaso est et crebro eo utitur vicina
Atropatenē
sicuti transitūs loco ad efficiendam energeticam perlationem versus Europam. Programmatae et conductae diaconiae navis traiectoriae viatoribus Georgiam
Ucrainae
et
Turciae
conectunt.
Educatio
recensere
fontem recensere
Schola Publica Numero 1 Tiphlisensis.
Universitatis Tphilisensis
Corpus I.
Educativum Georgiae systema late modernizantes, quamquam controversas, reformulationes ex anno
2004
passum est. Educatio in Georgiā obligatoria est omnibus pueris inter sex et quattuordecim annos natis. Scholare systema divisum est in
elementariam
(sex annos; inter sex et duodecim annos natis), basicam (tres annos; inter duodecim et quindecim annos) et secundariam (tres annos; inter quindecim et duodeviginti annos natis), aut alternative polytechnicum institutum (duos annos). Studentes cum scholae secundariae testimonio accessum ad educationem superiorem habent. Solum studentes qui Examina Nationalia Unificata superaverunt ad educationis superioris institutum publice missum adscribi possunt, secundum classificationem punctorum his examinibus obtentorum.
Pleraque instituta tres studii ordines offerunt:
Baccalaureatūs
Programma (e tribus ad quattuor annos);
Gradūs Magistralis
Programma (per duos annos); et
Doctoratūs
Programma (per annos tres). Etiam est Periti Certificati Programma quod unius ordinis programma educationis superioris e tribus ad sex annos durans repraesentat. Ex anno
2008
, educationis superioris instituta viginti publice missa sunt a Ministerio Educationis et Scientiae Georgiae.
Index Scholarizationis Grossus
in
primariā
erat 94% perihodo inter
2001
et
2006
Tiphlis
praecipua Georgici educativi systematis arteria facta est, praesertim cum
Primae Reipublicae Georgianae
creatio anno
1918
modernorum,
Georgicophonorum
educativorum institutorum conditionem permisisset. Tiphlis domus aliquot praecipuis educationis superioris institutis in Georgiā est, praeprimis
Universitati Publicae Medicae Tiphlitanae
(Georgice თბილისის სახელმწიფო სამედიცინო უნივერსიტეტი), quae sicuti Institutum Medicum Tiphlitanum anno
1918
condita est;
Universitati Tphlisensi
97
(Georgice ივანე ჯავახიშვილის სახელობის თბილისის სახელმწიფო უნივერსიტეტი), quae condita est anno
1918
et manet antiquissima universitas in totā Caucasi regione. Circiter cum 35 000 studentium adscriptorum, facultatis et synergorum numerus in Universitate Tiphlisensi propemodum 5 000 est. Georgiana praecipua et maxima technica universitas,
Georgiae Universitas Rerum Technici
98
(Georgice საქართველოს ტექნიკური უნივერსიტეტი), non minus quam
Universitas Georgiae
(Georgice საქართველოს უნივერსიტეტი),
Universitas Caucasi
(Georgice კავკასიის უნივერსიტეტი) et
Universitas Libera Tiphlisensis
(Georgice თავისუფალი უნივერსიტეტი) etiam
Tiphli
sunt.
Salus et opitulatio socialis
recensere
fontem recensere
Gubernatio Georgica nunc curationem medicam cuius pecunia a civitate suppeditatur fere ad 90% Georgianorum 4,5
millionum
praebet. Sed oeconomici periti
Tiphli
se utrum civitatis conatūs praebendae universalis curationis medicae aerarium urgeant rogant.
Ad expandendum accessum ad demissi sumptūs assiduum aegroto medicum, gubernatio ex anno
2014
denuo clinicas undecim montuosis areis adquisiverunt ut basicae diaconiae praestentur quae privatae societates praebitoriae non offerant. Civitas quoque trium
nosocomiorum
emptionem
Tiphli
finivit.
Periti ut primariam curationem medicam augere gubernationem altum sumptum tractationis nosocomialis limitare et morborum praeventionem per praevias diagnoses amplificare permitteret plerumque concurrunt. Sed strategiae cohortandorum Georgianorum ut primariae curationi medicae -campo haud localiter propter eius peritiam noto- confidant sicuti opus nondum satis progressum manet.
99
Cultura
recensere
fontem recensere
Pagina e raro
saeculi XII
Gelatiensi
evangelio
Nativitatem Iesu
depingens in
Museo Artis Georgiae
Tiphli
Georgica
cultura
per annorum milia evoluta est, conditis
Hibericā
et
Colchicā
civilizationibus
, quae perrexit, ascenso unificato
Regno Georgiano
, regente unicā
monarchiā
Bagratidā
. Georgica cultura
litterarum classicarum
artium
philosophiae
architecturae
ac
scientiae
aetate aureā et renascentiā
saeculo XI
fructa est.
Lingua Georgiana
, et poëtae
Siotae Rustaveli
litterae Classicae Georgianae,
saeculo XIX
post longam confusionis perihodon resuscitata est, quod
romanticis
et
mythistoricis
modernae aerae, sicuti
Gregorio Orbeliani
Nicolao Baratašvili
Iliae Čavčavadze
Acacio Tsereteli
et
Vazhae-Pshavelae
, fundamentum praestavit. Georgica cultura per
Graeciam Classicam
Imperium Romanum
Imperium Byzantinum
, varia succesiva
Persica imperia
(praesertim
Imperium Achaemenidarum
) et
Imperium Russicum
affecta est.
Georgiani sua unica tria
abecedaria
habent, quae secundum traditionem a
Pharnabazo I
Hiberiae
saeculo III
inventa sunt.
Georgia propter locupletem
laographiam
, unicam traditionalem musicam, theatrum, cinematographiam et artem nota est. Georgiani celebres sunt propter suum musicae, saltationis, theatri et cinematographiae amorem.
Saeculo XX
fuere incliti Georgiani pictores tales
Nicolaus Pirosmani
Vladimirus Gudiašvili
et
Hellena Achvlediani
ballationis
choreographi
tales
Georgius Balanchine
Vachtangus Čabukani
et
Christiana Ananiašvili
; poëtae tales
Galaction Tabidze
Vladimirus Asatiani
et
Muchranus Mačavariani
; et theatrici ac cinematographici dispositores tales
Robertus Sturua
Tengiz Abuladze
Georgius Daneliya
et
Otar Iosseliani
Architectura et artes
recensere
fontem recensere
Georgiana
architectura
multas per
civilizationes
affecta est. Sunt aliquot dissimilia architecturalia genera
castellis
turribus
, aliis
fortalitiis
et
ecclesiis
. Suaniae Superioris
fortalitiae
, et oppidum
castellare
Satili
(Georgice შატილი) in
Chevsurethiā
100
(Georgice ხევსურეთი), aliquae elegantissimorum exemplorum de
medaevali
Georgicā castellari architecturā sunt. Apud alios significativos architecturales Georgiae aspectūs
via lata
Siota Rustaveli
(Georgice რუსთაველის გამზირი), genere Hausmanniano,
Tiphli
et Centrum Historicum sunt.
Quia Georgicum
Ponti Euxini
litus evolvi pergit, moderna alta aedificia versus traditionaliter
classicas
Bathĕos
amoenitates progrediuntur.
Georgica ecclesiatica ars una apud notissimos architecturae Christianae Georgianae aspectūs est, quae classicum
tholi
genus originali
basilicae
generi coniungit et quod nuncupatur genus crucis inscriptae Georgicae format. Crucis inscriptae architectura in Georgiā per
saeculo IX
evoluta est; ante quam, pleraeque Georgicae ecclesiae basilicae erant. Alia architecturae ecclesiasticae Georgicae exempla extra Georgiam inveniri possunt:
Monasterium Batzcovoense
Bulgarice
Бачковски манастир et Georgice პეტრიწონის მონასტერი) in
Bulgariā
(anno
1083
a Georgico militari praefecto Gregorio Bakuriani aedificatum),
Monasterium Iberorum
Palaeograece
Μονὴ Ἰβήρων;
Neograece
Μονή Ιβήρων; et Georgice ივერთა მონასტერი) in
Graeciā
(a Georgianis
saeculo X
aedificatum), et
Monasterium Crucis
Hebraice
מנזר המצלבה‎ et
Georgice
ჯვრის მონასტერი)
Hierosolymae
(a Georgianis
saeculo IX
aedificatum).
Ars
Georgica e
praehistoricas
Palaeograecas
Romanas
mediaevales
ecclesiasticas
iconographicas
et modernas
artes visuales
comprehendit. Unus apud clarissimos Georgicos exeuntis
saeculi XIX
et ineuntis
saeculi XX
artifices fuit
primitivista
pictor
Nicolaus Pirosmani

Musica
recensere
fontem recensere
Georgia locupletem et vibrantem traditionem musicam habet, praesertim notam propter primaevam
polyphoniae
progressionem. Polyphonia Georgica in tribus vocalibus partibus, unico temperaturae systemate in perfectis quintis fundato et harmonicā structurā parallelis quintis ac dissonantiis locuplete fundatur. Singulae regiones in Georgiā suas singulas traditionales musicas habent; a
Persis
affectos
burdones
ac
obstinatuum
similes monodiarios in Oriente, complexos extemporales harmonias in Occidente et solida moventia accorda in
Suaniā
Saltatio
recensere
fontem recensere
Traditionalis saltator Georgianus.
Traditionalis grex laographicus.
Saltationes
Georgicae locupletes sunt, genere fundatae in nationali stylo traditionibusque. Divisae sunt in solitariam, parem et gregalem. Feminae decore brevibus motibus se movent. Viri conatum pugnae ostendunt qui rapidis motibus, saltibus in altum et fortibus rotationibus exprimitur. Et virorum et feminarum dorsa semper recta et sine motū manent. Orchestra nationalis gregum saltatoriorum Erisioni et Sužušvilebi in toto orbe terrarum nota est. Saltationi Georgicae sunt variorum colorum habitūs, homines amplius quinque et triginta in scaenā, multum energiae, multum dynamismi, vestimenti mutationes, mirabilis illuminatio, originalis musica directe,
accordia
tibiae
Caucasicae et
tympanum
, classis
membranophonorum
. Etiam choreographiae mirificae sunt, cum thematibus bellorum, saltationum, matrimoniorum, festorum, traditionum Caucasicarum, multum Georgicarum. In dierum festorum saltationes in usu sunt petris coronisque elaborati habitūs. Postea ostenduntur saltationes celebrationum, saltationes montanarum Caucasi regionum, donec desinit prima pars saltatione celebrationis conubialis, quae includit incredibiles res petauristicas populi Georgiani proprias, inter quas inveniuntur summis pedum digitis saltare, sine pedum firmamento, non minus quam 360 graduum gyri et magna saltuum rerumque petauristicarum multiplicitas quae saltatores apparere faciunt velut si volent. Est magna saltationum series in Georgiā, apud quas excellunt
cartuli
(Georgice ქართული),
chorumi
(Georgice ხორუმი),
atzaruli
(Georgice აჭარული),
cazbeguri
(Georgice ყაზბეგური),
chandzluri
(Georgice ხანჯლური),
chevsuruli
(Georgice ხევსურული),
mtiuluri
(Georgice მთიულური),
samaia
(Georgice სამაია),
cintouri
(Georgice კინტოური),
dzeirani
(Georgice ჯეირანი),
partsa
(Georgice ფარცა),
caratzocheli
(Georgice ყარაჩოხელი),
davluri
(Georgice დავლური), etc...
Coquina
recensere
fontem recensere
Georgianum typicum ferculum
globuli Georgici
seu
chincāli
(Georgice ხინკალი) cum
cervesiā
Coquina
et
vinum
Georgica per saecula evoluta sunt, adaptandis traditionibus omnibus aeris. Una apud insolitissimas
cenae
traditiones est
suphra
seu
mensa Georgica
(Georgice სუფრა), quae est etiam modus socializationis cum amicis et familiā. Suphrae magister bibendi
thamāda
(Georgice თამადა) nuncupatur. Qui etiam valde philosophicas propinationes ducit et omnes frui certum facit. Aliquot historicae Georgianae regiones propter fercula sua notae sunt: v.gr.
globuli Georgici
seu
chincāli
(Georgice ხინკალი),
globuli
carnis
, ex Orientali montanā Georgiā; et
tyrositos
seu
chatzaphūri
seu panis casei Georgicus (Georgice ხაჭაპური), praesertim ex
Imerethiā
Mingreliā
et
Adiariā
. Praeter traditionalia Georgica fercula, cibus ex aliis civitatibus latus est in Georgiam ab
immigrantibus
ex
Russiā
Graeciā
, et nuper e
Sinis
Feriae et dies festi
recensere
fontem recensere
Feriae et dies festi
Dies
Nomen Latinum
Nomen
Georgicum
Notae
Kalendae Ianuariae
Annus Novus
ახალი წელი
7 Ianuarii
Dies Christi Natalis
Orthodoxus
ქრისტეშობა
19 Ianuarii
Baptismus
Iesu
ნათლისღება
3 Martii
Dies Matris
დედის დღე
8 Martii
Dies Internationalis Feminarum
ქალთა საერთაშორისო დღე
9 Aprilis
Dies Unitatis Nationalis
ეროვნული ერთიანობის დღე
Tragicus dies ubi Georgici pueri a Sovieticis militibus in Viā Latā Rustaveli
Tiphlitanā
occisi sunt commemoratur
Mobilis dies
Dies Passionis Domini
Orthodoxus
Dominica Resurrectionis Domini
et Dies Lunae
Hebdomadae Sanctae
სააღდგომო დღეები – წითელი პარასკევი, დიდი შაბათი, ბრწინვალე აღდგომა და ორშაბათი
Die Lunae Hebdomadae Sanctae Ecclesia Orthodoxa Georgiana celebrationem mortuis facit
9 Maii
Dies Victoriae contra
Fascismum
ფაშიზმზე გამარჯვების დღე
23 Maii
Dies
Sancti Andreae
ანდრიობა
Apostoli
Andreae
Ecclesiae Orthodoxae Apostolicae Georgianae
conditoris, dies celebratur
26 Maii
Dies
Libertatis
დამოუკიდებლობის დღე
Die
26 Maii
anni
1918
, Consilium Nationale Georgiae Georgianorum libertatem et
Reipublicae Democraticae Georgianae
creationem declaravit. Cuius autonomia 117 annos antea (ex anno
1801
) restaurata est
28 Augusti
Mors
Theotocu
მარიამობა
Pridie Idus Octobres
Dies
Cathedralis Pilae Viventis
Mestlētae
სვეტიცხოვლობა
Primae Christianae ecclesiae in Georgiā celebratio
23 Novembris
Dies
Sancti Georgii
გიორგობა
Sanctus Georgius
(Georgice წმინდა გიორგი) est sanctus patronus Georgiae-
Res athleticae
recensere
fontem recensere
Georgia
versus
Romaniam
per
Cantharum Mundanum Harpasti XV
anno
2011
Popularissimi
disportūs
in Georgiā
pediludium
canistriludium
harpastum XV
palaestrica
iudo
et
sublatio ponderum
sunt. Historice, Georgia clara fuit propter suam educationem physicam.
Romani
Georgianorum physicis qualitatibus capti erant post videnda exercitatoria artificia antiquae
Hiberiae
Palaestrica
historice praecipuus disportus in Georgiā manet et aliqui historici
palaestricam Graeco-Romanam
multa Georgica elementa incorporare putant.
Intra Georgiam, unum popularissimorum generum palaestricum est genus Cacheticum. Erat numerus aliorum generum olim quae non in usu sunt hodie. Verbi gratiā,
Chevsurethia
regio Georgiae tria dissimilia palaestricae genera habebat. Apud alios ludos populo
saeculo undevicensimo
gratos
alsulegia equestris
et
lelo
traditionalis
Georgicus ludus in cuius locum postea
harpastum XV
substituit, erant.
Primus et unicus autocinetodromus Caucasicā in regione in Georgiā situs est,
Autocinetodromus Internationalis Rusthaviensis
(Georgice რუსთავის ავტოდრომი), initio anno
1978
aedificatus, anno
2012
denuo apertus est post totalem reconstructionem viginti milliones
dollariorum
constantem. Autocinetodromus requisitis Gradūs 2
societatis FIA
satisfacit et in praesenti seriem
cursum autocineticum Legendarum
Anglice
Legends car racing
) et certamina
Formulae Alpha
hospitat.
Canistriludium
semper unus apud notos disportūs in Georgiā fuit et Georgia aliquot illustrissimos lusores in
turmā nationali Unionis Sovieticae
habebat, sicuti
Otar Korkia
Michael Korkia
Zurabus Sakandelidze
et
Levan Mosešvili
. Turma
BC Dinamo Tbilisi
(Georgice საკალათბურთო კლუბი ,,დინამო’’) claro certamine
Euroligā
Anglice
Euroleague
) anno
1962
vicit. Georgiae sunt quinque canistrilusores in
NBA
Vladimirus Stepania
Iacobus Tsakalidis
Nicolaus Tskitišvili
Tornicius Šengelia
et praesens turmae
Milwaukee Bucks
canistrilusor
Zaza Pachulia
. Alii clari canistrilusores Euroligae bicampio
Georgius Šermadini
et Euroligae lusores
Manutzar Markoišvili
et
Victor Sanikidze
sunt. Hic disportus favorem populi in recentibus annos denuo assequitur.
Turma canistrilusoria nationalis Georgica
(Georgice საქართველოს ეროვნული საკალათბურთო ნაკრები) se qualificavere in campionatū
EuroBasket
per ultima tria certamina ex anno
2011
Nexus interni
Historia Georgiae
Notae
recensere
fontem recensere
Ebbe Vilborg
Norstedts svensk-latinska ordbok,
editio secunda (2009).
Georgian Biodiversity Database
, ubi dicitur "Helodrilus cartlicus."
Nouveaux mémoires de la Société Impériale des Naturalistes de Moscou
, ubi dicitur "Iam vero
Iberorum
gens discreta est a Cachetiae incolis Arago amne, e
Chewssurorum
finibus a Caucasiis montibus defluente,"
Cretaceous Actaeonellid Gastropod from the Western Hemisphere
ubi dicitur paginā 86 "Trochactaeon gulistanense . . . Occurrence.-USSR (Transcaucasus)."
Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI
ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cuius imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"
History of Armenia: From B. C. 2247 to the Year of Christ 1780 ..., Volumen 1
Polybii Historiarum Tomi VIII Pars I
Vicipaedia Anglica
Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volumen 9, Pars 2
Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI
, ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cujus imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"
Vicipaedia Georgica
Chronicon orientale, Latinitate donatum ab Abrahamo Ecchellensi Syro
Vicipaedia Neograeca
Vicipaedia Neograeca
Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI
ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cujus imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"
Linnaea: Ein Journal Für Die Botanik in Ihrem Ganzen Umfange, Volumen 15
ubi dicitur "In deserto Caraia inter flumen Cyrum et Cachetiam sito, in Cachetia et in Armenia"
Index locorum in Russia
Orbis Latinus
Vicipaedia Hispanica
Orbis Latinus
Vicipaedia Hispanica
Bibdigital
ubi dicitur "(...) var. c) dzawacheticus Ronn. (...) Distr. Achalkalaki (Dzavachetia) prope pag. Gorelovka (...)"
en:Sukhumi#History
Vicipaedia Hispanica
Vicipaedia Anglica
en:Sukhumi#History
Vicipaedia Hispanica
Vicipaedia Anglica
William Smith
, ed.,
Dictionary of Greek and Roman Geography
(Londinii, 1854), lemma
'Cyrus'
Iohannes Iacobus Hofmannus
Lexicon Universale
(1698), lemma
'Cyrrhus, melius Cyrus'
Dr. J. G. Th. Graesse,
Orbis Latinus
(1909), lemma
'Corius'
Eduardi Eichwald
Fauna Caspio-Caucasia...
, Petropoli 1840, pp. 29, 37.
Textus
apud
Google Books
Victionarium
Vicipaedia Anglica
Encyclopaedia Iranica
ubi dicitur "CAMBYSENE (Latin form of Gk. Kambysēnē) (...) took its name from the Cambyses (modern Iori) river (...)."
Orbis Latinus
cf. Neograece Αζαρία
Apiaceae.pdf
Spener, Philipp Jakob (1635-1705): Operis heraldici pars generalis & specialis
Spener, Philipp Jakob (1635-1705): Operis heraldici pars generalis & specialis
Apiaceae.pdf
Confer Neograece Αζαρία
Apiaceae.pdf
Georgian Biodiversity Database
, ubi dicitur "Helodrilus cartlicus."
Geographia 2 a Michaele Antonio Baudrand
Notae et castigationes in Stephanum Byzantium
Monographie der Gattung Delphinium
ubi dicitur "Mingrelia; inter Jugur et Sugdidi"
Notae et castigationes in Stephanum Byzantium
Monographie der Gattung Delphinium
ubi dicitur "Mingrelia; inter Jugur et Sugdidi"
Geographia 2 a Michaele Antonio Baudrand
Mémoires de l'Académie impériale des sciences de St.-Pétersbourg
ubi dicitur "T. caucasica abchasica propter folia praegrandia et cymam 7 — 13-floram ad T. mul-
tifloram Ledeb. ex Osurgeti Guriae accedit"
Linnaea Berlin: ein Journal für die Botanik in ihrem ganzen Umfange, Volumen 15
Notae et castigationes in Stephanum Byzantium
Linnaea Berlin: ein Journal für die Botanik in ihrem ganzen Umfange, Volumen 15
Orbis Latinus
nexus deficit
Orbis Latinus
nexus deficit
Orbis Latinus
nexus deficit
Orbis Latinus
nexus deficit
Vicipaedia Anglica
araneae.unibe.ch
ubi depingitur species Dysdera meschetiensis
382 Eug. Bordzilowski 574" calycis superbis concavo...
nexus deficit
G.H. Lünemann
Descriptio Caucasi
How Did King Flavius Dades and Pitiaxes Publicius Agrippa Acquire Th... a J. Linderski
The Islamization and Ethnogenesis of the Fereydani Georgians a Babaco Rezvani, ubi dicitur "Mtianeti, which in stardard Georgian means the mountainous land"
How Did King Flavius Dades and Pitiaxes Publicius Agrippa Acquire Th... a J. Linderski
Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI
ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cuius imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"
Orbis Latinus
Orbis Latinus
Orbis Latinus
Orbis Latinus
Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI
ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cuius imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"
Acta Sanctorum Octobris
ubi dicitur "Exstare etiamnum aiunt columnam, in qua degerit sanctus Antonius. Sepultus est in ecclesia monasterii a se conditi, quo deinceps sedem suam transtulit episcopus Rusthaviensis, diruto Rusthavio, (...)1) Wakhoucht, Descript. geogr. de l'lberie, pag. 303, 305. 2) Klaproth, Voyage au Caucase et en Georgie, tom. II, p. 67. 3)Muraviev, Januar. pag. 394 et seq. (...)"
Linnaea: Ein Journal Für Die Botanik in Ihrem Ganzen Umfange, Volumen 15
ubi dicitur "In deserto Caraia inter flumen Cyrum et Cachetiam sito, in Cachetia et in Armenia"
Vicipaedia Anglica
ubi dicitur "
One of the earliest surviving accounts of Telavi is from the 2nd century AD, by Greek geographer Claudius Ptolemaeus, who mentions the name Teleda (a reference to Telavi)
"Tephlis, Telphis, Tiphlis:
Teflis
vide indicem
apud
Google Books
Verba adiectiva "Tephlisensis, Tiphlitanus":
Tiflis
” e
The Hierarchy of the Catholic Church
(situs a Davide M. Cheney elaboratus)
Anglice
; "Tephlisensis"
vide p. 408
apud
Google Books
; "Tiphlisensis" multo saepius, e.g.
p. 29
apud
Google Books
, etiam ab universitate adhibitum in serie
Publicationes universitatis Tiphlisensis
anno
1920
incepta
vide p.275
apud
Google Books
Simon de Sancto Quintino
Historia Tartarorum
30.88.
J. G. Th. Graesse
Orbis Latinus
Dresdae
: Schönfeld, 1861; 1909.
Brunsvici
, 1972, 3 voll.)
1 (A–D)
2 (E–M)
3 (N–Z)
J. G. Th. Graesse
Orbis Latinus
Dresdae
: Schönfeld, 1861; 1909.
Brunsvici
, 1972, 3 voll.)
1 (A–D)
2 (E–M)
3 (N–Z)
Vide "Georgia" apud Lexicon Universale Hofmann
"Tephlis, Telphis, Tiphlis:
Teflis
vide indicem
apud
Google Books
Verba adiectiva "Tephlisensis, Tiphlitanus":
Tiflis
” e
The Hierarchy of the Catholic Church
(situs a Davide M. Cheney elaboratus)
Anglice
; "Tephlisensis"
vide p. 408
apud
Google Books
; "Tiphlisensis" multo saepius, e.g.
p. 29
apud
Google Books
, etiam ab universitate adhibitum in serie
Publicationes universitatis Tiphlisensis
anno
1920
incepta
vide p.275
apud
Google Books
Simon de Sancto Quintino
Historia Tartarorum
30.88.
J. G. Th. Graesse
Orbis Latinus
Dresdae
: Schönfeld, 1861; 1909.
Brunsvici
, 1972, 3 voll.)
1 (A–D)
2 (E–M)
3 (N–Z)
J. G. Th. Graesse
Orbis Latinus
Dresdae
: Schönfeld, 1861; 1909.
Brunsvici
, 1972, 3 voll.)
1 (A–D)
2 (E–M)
3 (N–Z)
Vide "Georgia" apud Lexicon Universale Hofmann
"Tephlis, Telphis, Tiphlis:
Teflis
vide indicem
apud
Google Books
Verba adiectiva "Tephlisensis, Tiphlitanus":
Tiflis
” e
The Hierarchy of the Catholic Church
(situs a Davide M. Cheney elaboratus)
Anglice
; "Tephlisensis"
vide p. 408
apud
Google Books
; "Tiphlisensis" multo saepius, e.g.
p. 29
apud
Google Books
, etiam ab universitate adhibitum in serie
Publicationes universitatis Tiphlisensis
anno
1920
incepta
vide p.275
apud
Google Books
Orbis Latinus.
nexus deficit
Acta Sanctorum Octobris
ubi dicitur "Exstare etiamnum aiunt columnam, in qua degerit sanctus Antonius. Sepultus est in ecclesia monasterii a se conditi, quo deinceps sedem suam transtulit episcopus Rusthaviensis, diruto Rusthavio, (...)1) Wakhoucht, Descript. geogr. de l'lberie, pag. 303, 305. 2) Klaproth, Voyage au Caucase et en Georgie, tom. II, p. 67. 3)Muraviev, Januar. pag. 394 et seq. (...)"
Vicipaedia Hispanica
Vicipaedia Anglica
en:Sukhumi#History
Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI
ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cuius imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"
Ferrantia55.pdf
ubi apparet binomen "W. hemsinensis" quo utor ad nominandos incolas huius regionis
Vicipaedia Anglica
Vicipaedia Anglica
Vicipaedia Anglica
eurasianet.org: Georgia: Healthcare Costs Making Health Ministry Wheeze
Cichorieae Portal
ubi dicitur "Georgia. Chevsurethia, Archoti, in viciniis p. Amga, in pratis subalpinis, 1800 m s. m"
Nexus externi
recensere
fontem recensere
Vicimedia Communia
plura habent quae ad
Georgiam
spectant (
Georgia
Georgia (country)
).
Lege
Κολχίς
("Georgia") apud
Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Situs geographici et historici:
Locus
42°0′0″N 44°0′0″E
OpenStreetMap
GeoNames
Thesaurus Getty
• Commentatio
Theodisce
Francogallice
Italice
apud
Lexicon historicum Helveticum
Store norske Lexikon
Treccani
Большая российская энциклопедия
Gubernatio
Praeses Georgiae
Gubernatio Georgiae
Ministerium Rerum Externarum Georgiae
Ministerium Periegeseōs et Vicorum Recreationis
Camera Mercatorum Civitatum Foederatarum in Georgiā
Dux Civitatis et Ministri
Generalia
Georgia
in
UCB Libraries
Georgiae descriptio
e societate
BBC News
Consociatio Modernae Scientificae Investigationis – (AMSI)
Scientia de Georgiā
(linguae Anglica, Germanica, Russica, Georgica)
Nuntiorum media
Civil Georgia, diarium de Georgiā
Georgian Daily
, ultimi nuntii e Georgiā et referentes ad Georgiam
GeorgiaCaucasus.com
GeorgiaCaucasus.com – interretiale commentarium dicatum Georgiae et Caucaso
Georgia TVNews
(linguae Anglica, Germanica, Russica, Georgica)
Civitates et territoria
Asiae
Civitates
Atropatene
Afgania
Arabia Saudiana
Armenia
Baharina
Bangladesa
Birmania
Bruneium
Butania
Cambosia
Cattigara
Chirgisia
Corea meridiana
Corea septentrionalis
Cosachia
Cuvaitum
Cyprus
Emiratus Arabici Coniuncti
Georgia
Iaponia
Iemenia
India
Indonesia
Iordania
Iracum
Irania
Israël
Laotia
Libanus
Malaesia
insulae Maldivae
Mongolia
Nepalia
Omania
Pakistania
Philippinae
Quataria
Russia
Sinae
Singapura
Syria
Tadzikistania
Taprobane
Thailandia
Timora Orientalis
Turcia
Turcomannia
Uzbecia
Civitates statu dubio
Abascia
Carabachia Superior
Cyprus septentrionalis
Ossetia Meridionalis
Taivania
Territoria obnoxia et statu dubio
Acroterium et Decelea
Casmiria
Territoria Palaestinensia
Opus geopoliticum
Nationes mundi
Asia
Capsae cognatae:
Africa
America
Europa
Oceania
Ostendere
Recensere
Historiam inspicere
Civitates et territoria
Europae
Civitates
Albania
Andorra
Armenia
Atropatene
Austria
Batavia
Belgica
Bohemia
Bosnia et Herzegovina
Britanniarum regnum
Bulgaria
Civitas Vaticana
Croatia
Cyprus
Dania
Dioclea
Estonia
Finnia
Francia
Georgia
Germania
Graecia
Helvetia
Hibernia
Hispania
Hungaria
Islandia
Italia
Lettonia
Lichtenstenum
Lituania
Luxemburgum
Lusitania
Macedonia Septentrionalis
Melita
Moldavia
Monoecus
Norvegia
Polonia
Romania
Ruthenia
Ruthenia Alba
Serbia
Sanctus Marinus
Slovacia
Slovenia
Suecia
Turcia
Ucraina
Civitates statu dubio
Abascia
Carabachia Superior
Cyprus septentrionalis
Donetskensis
Kosovia
Luganskensis
Ossetia Meridionalis
Transnistria
Territoria obnoxia et statu dubio
Acroterium et Decelea
Caesarea insula
Crimaea
Faeroae
Gibraltaria
Lisia
Riduna
Monapia
Sargia
Porta geopolitica
Nationes mundi
Europa
Capsae cognatae:
Africa
America
Asia
Oceania
Georgia
: politica
Praesides Georgiae (1991–)
Zviad Gamsakhurdia
1991
Eduardus Ševardnadze
1992
Michael Saakašvili
2004
Michael Saakašvili
2008
Georgius Margvelašvili
2013
Salome Zurabišvili
2018
ზვიად გამსახურდია
ედუარდ შევარდნაძე
მიხეილ სააკაშვილი
მიხეილ სააკაშვილი
გიორგი მარგველაშვილი
სალომე ზურაბიშვილი
Opus geopoliticum
Duces civitatum Asiaticarum hodiernarum
Duces civitatum Europaearum hodiernarum
Capsae cognatae:
Primi ministri Georgiae
Primi ministri et praesides ministrorum Georgiae
Tengiz Sigua
Murman Omanidze
Bessarion Gugushvili
Tengiz Sigua
Eduardus Ševardnadze
Otar Patsatsia
Nicolaus Lekišvili
Važa Lortkipanidze
Georgius Arsenišvili
Avtandil Džorbenadze
Zurab Žvania
Zurab Noghaideli
Vladimirus Gurgenidze
Gregorius Mgaloblišvili
Nicolaus Gilauri
Ioannes Merabišvili
Bidzina Ivanišvili
Heraclius Garibašvili
Georgius Kvirikašvili
Mamuka Bakhtadze
Georgius Gakharia
Heraclius Garibašvili
Heraclius Kobakhidze
თენგიზ სიგუა
მურმან ომანიძე
ბესარიონ გუგუშვილი
თენგიზ სიგუა
ედუარდ შევარდნაძე
ოთარ ფაცაცია
ნიკოლოზ ლეკიშვილი
ვაჟა ლორთქიფანიძე
გიორგი არსენიშვილი
ავთანდილ ჯორბენაძე
ზურაბ ჟვანია
ზურაბ ნოღაიდელი
ვლადიმერ გურგენიძე
გრიგოლ მგალობლიშვილი
ნიკოლოზ გილაური
ვანო მერაბიშვილი
ბიძინა ივანიშვილი
ირაკლი ღარიბაშვილი
გიორგი კვირიკაშვილი
მამუკა ბახტაძე
გიორგი გახარია
ირაკლი ღარიბაშვილი
ირაკლი კობახიძე
Opus geopoliticum
Gubernatores civitatum Europaearum hodiernarum
Gubernatores civitatum Asiaticarum hodiernarum
Capsae cognatae:
Praesides Georgiae
Ministri a rebus externis
a rebus internis
ab eruditione
Ministri rerum externarum Georgiani (1990–)
Georgius Khoštaria
1990
Murman Omanidze
1991
Alexander Čikvaidze
1992
Heraclius Menagarišvili
1995
Tedo Japaridze
2003
Salome Zurabišvili
2004
Gela Bežuašvili
2005
David Bakradze
2008
Catharina Tkešelašvili
2008
Gregorius Vašadze
2008
Maia Panjikidze
2012
Tamara Beručašvili
2014
Georgius Kvirikašvili
2015
Michael Janelidze
2015
David Zalkaliani
2018
გიორგი ხოშტარია
მურმან ომანიძე
ალექსანდრე ჩიკვაიძე
ირაკლი მენაღარიშვილი
თედო ჯაფარიძე
სალომე ზურაბიშვილი
გელა ბეჟუაშვილი
დავით ბაქრაძე
ეკა ტყეშელაშვილი
გრიგოლ ვაშაძე
მაია ფანჯიკიძე
თამარ ბერუჩაშვილი
გიორგი კვირიკაშვილი
მიხეილ ჯანელიძე
დავით ზალკალიანი
Opus geopoliticum
Ministri a rebus externis civitatum Europaearum hodiernarum
Capsae cognatae:
Primi ministri Georgiae
Receptum de "
Categoriae
Paginae mensis
Civitates sui iuris
Condita 1991
Georgia
Categoriae celatae:
Homonyma
Latinitas dubia (dubsig)
Continetur textus Graece scriptus
Paginae cum nexibus deficientibus
Paginae cum sectione nexuum internorum
Error formulae CommuniaCat
Myrias Geographia
Paginae quae Kartographer instrumentum adhibent
Georgia
Partem novam addere