Mythologia - Vicipaedia
Jump to content
E Vicipaedia
Nüwa
et
Fuxi
e Sinensi mythologia.
Mythologia
Graece
μυθολογία
narratio
' <
μῦθος
fabula
' +
λόγος
sermo
') est corpus
mythorum
eorumque studium.
Itaque
mythologia comparativa
, quomodo mythi variarum
culturarum
conexi sint, explanat,
sed
mythologia Graeca
est corpus mythorum in
Graecia antiqua
narratorum. Vocabulum
mythi
aliquando in sermone humili adhibetur ad
narrationem
falsam significandam;
academicus
autem usus plerumque non iudicat utrum mythus vera an falsa sit.
In studio
folkloristico
, mythus saepissime est
narratio
significabilis (vel "symbolica"), quae, quomodo
mundus
hominesque
formam praesentem adsecuti sint, explanat.
Multi eruditi in aliis campis agentes
vocabulo
mythi
variis modis utuntur.
Sensu praeterea latissimo, vocabulum
mythi
quamlibet narrationem a maioribus posteris traditam significare potest.
10
Natura fabularum
recensere
fontem recensere
Hercules Fori Boarii
statua
prope
Theatrum Pompeii
anno
1864
inventa.
Musea Vaticana
Romae.
11
Proprietates usitatae
recensere
fontem recensere
Primae
personae
in mythis plerumque sunt
dei
et
heroes
12
13
14
sicut
Hercules
Graece
Heracles
). Ut
fabulae
sacrae, mythi a rectoribus
sacerdotibusque
validis et venerabilibus saepe confirmantur et
religioni
arte coniunguntur.
12
In
societatibus
ubi tales fabulae narrantur, mythi usitate videntur verae praeteriti temporis remoti memoriae.
12
13
15
16
Multis societatibus revera sunt
duae
narrationum antiquarum categoriae: (1) "memoriae verae" (mythi) et (2) "memoriae falsae" (
fabulae
).
17
Res mythicae usitate in aetate prisca accidunt, cum mundus suum praesentem formam non iam adsecutus est.
12
Exponunt quomodo mundus praesentem formam adsecutus sit
18
19
et quomodo
mores
, instituta, et interdicta instituta sint.
12
19
Notiones coniunctae
recensere
fontem recensere
Legendae
et
fabulae
mythis arte conexae sunt. Mythi, legendae fabulaeque sunt genera narrationum a maioribus posteris traditarum.
20
Contra mythos, fabulae quolibet loco et quolibet tempore ponuntur, et non considerantur verae sacraeve in societatibus quae eas narrant.
12
Sicut mythi, historiae fictae sunt narrationes quae consuetudine considerantur verae; recentiore autem tempore ponuntur, cum mundus maximam partem erat sicut hodie est.
12
Praeterea, historiae fictae homines usitate depingunt primas personas, quoniam mythi usitate personas superhumanas depingunt.
12
Discrimen inter mythos, historias fictas, fabulasque pro instrumento utili tantum esse ad consuetas narrationes digestas.
21
In multis
culturis
, clare distinguere inter mythos historiasque fictas est difficile, vel nullo modo fieri potest.
22
Contra digerere consuetas narrationes in mythos, historias fictas, et fabulas, aliae
culturae
eas in duas categorias digerunt: unam quae fabulis convenit, et unam quae mythos historiasque fictas consociat.
23
Ne mythi fabulaeque quidem sunt plane distinctae: singula narratio consideretur vera—ergo mythus—in una societate, sed falsa—ergo fabula—in alia.
24
25
Revera, mythus qui statum ut pars systematis religiosi amittit proprietates saepe adquirit quae habent omnino fabulae, cum suae personae, olim divinae consideratae, fiunt heroes humani, vel
gigantes
, vel
nymphae
13
Mythus, historia ficta, et fabula sunt
tres
ex nonnullis consuetarum narrationum categoriis. Aliae categoriae comprehendunt
fabellas privatas
Anglice
anecdotes
) et nonnulla genera
iocorum
21
Consuetae narrationes vicissim sunt solum una categoria intra
folklore,
quod
gestus
habitus
musicam
saltationem
, et alias res etiam comprehendit.
25
Effigies
Herodoti
Origines mythorum
recensere
fontem recensere
Euhemerismus
recensere
fontem recensere
Sunt qui mythos exstitisse doceant ex veris eventis prave memoriae mandatis: narratores identidem veras elaboravisse memorias, donec homines illarum memoriarum statum divinum consequerentur. Itaque dici potest, ut dixerunt
Herodotus
et
Prodicus
26
mythum
Aeoli
, dei
ventorum
, ex historica exstitisse memoria regis, qui homines
velis
uti ventosque interpretari doceret.
27
Quae doctrina
euhemerismus
nominatur ex
Euhemero
(fl.
320 a.C.n.
mythographo
28
qui
deos Graecos
ex fabulis de hominibus veris narrantibus exstitisse pro certo posuit.
29
Allegoria
recensere
fontem recensere
Max Müller
iuvenis.
Sunt qui mythos ab
allegoriis
profectos esse doceant. Secundum unam doctrinam mythi primo per allegoriam vires naturae indicabant, sicut
Apollo
solem
30
aut
Neptunus
mare
31
Secundum aliam opinionem mythi primo per allegoriam notiones
philosophas
significabant, sicut
Minerva
sapientiam
32
aut
Venus
cupidinem
33
Max Müller
1823
1900
) credidit allegorias ab epithetis deos ornantibus profectas esse;
34
exempli gratia, si mare saevum erat, saevitiam a Neptuno Saevo effectam esse putabant.
35
Denique per
metonymiam
Neptunus
mare
, postremo poetice iterum
mare
Neptunus
36
Personificatio
recensere
fontem recensere
Gulielmus Robertson Smith.
Nonnulli eruditi credunt mythos ab inanimarum rerum et virium personificatione profectos esse, putant enim homines antiquos vires naturae veneratos esse, sicut ignem
aeraque
, quos paulatim deos habebant.
37
In
cogitatione mythopoeica
variae res deorum vicem obtinent.
38
Ergo eventus naturae apud antiquos actus deorum personalium habebantur, unde mythos creaverunt.
39
Mythus ritualis
recensere
fontem recensere
Sunt qui
mythum et ritum
arte inter se conexos esse doceant.
40
In extremo intellectu huius doctrinae mythi sunt, quibus ritus, quam ob rem exstiterint, explanentur.
41
Quam opinionem primum habuit
Gulielmus Robertson Smith
1846
1894
), homo rerum
biblicarum
peritus,
42
qui homines dixit ritus exsequi coepisse ob causam cum mytho non coniunctam; deinde, causa et origine ritus alicuius memoria excisis, rationem, quam ob rem exstiterit, adferre conatos esse invento mytho, quo eventus quos narrat commemorari contendunt.
43
Constat
Iacobum Frazer
anthropologum
opinionem similem habuisse. Dixit enim priscos homines primo legibus
magicis
credere coepisse; deinde, fide magica amissa, mythos de deis invenisse; denique contendisse ritibus olim magicis religiosos quibus dei placentur ritus repraesentari.
44
Partes mythorum
recensere
fontem recensere
Centaurus
Laodamiam
rapit, dum
Pirithous
Theseusque
armati accurunt ad eam defendendam.
Crater
rubentibus figuris ex
Apulia
, hodie in
Museo Britannico
conservatus.
Fortasse in omni
societate
, mythi multas partes agere possunt. Una ex gravissimis est instituere exemplaria
morum
hominum
45
46
; itaque figurae in mythis descriptae res quae interpretationem moralem sinant saepe consequuntur. Eae sunt apta hominum exemplaria quia eae quasdam proprietatum humanarum bestiarumque coniunctiones constituunt. Exempli gratia,
Centaurus
partim est homo, partim
equus
corpus
superius, pars humana, rationem significat; corpus inferius, pars equina,
naturam
animalem significat. Centaurus sic provocationem
psychologicam
singulariter humanam naturae animalis ad mentem rationalem exprimit. Hoc exemplum monstrat mythos non solum magni esse propter sumptiones culturae (vel "spiritualitatem"), sed quia ei copiam symbolorum expingunt quae honeste comprehendi possunt. Non necesse est experientiam divinam proferre ad exponenda haec symbola, cum quaelibet symbolum definitione est depictio notionis in forma physica:
avis
igitur sit
potentia
equus
sit
animal
arbor
sit
scientia
, et cetera.
Ante hanc aetatem, experientia vitae in
religione
vel in
cosmologia
(narratione) conlocata est, non ab ea disiuncta. In culturis priorum temporum, religio non erat "experientia quam intret homo," sed modus quo vita a narrationibus gubernabatur, quae in omnibus vitae partibus erant praesentes.
47
In
culturis
postmodernis
, mythi possunt proferre sensum qui "experentia religiosa" appellatur. Haec mythorum pars hominem a tempore praesenti separat et eum ad aetatem mythicam reddit, sic divinum appropinquantem.
15
46
48
Revera, societas mythum agat ut condiciones aetatis mythicae regignat; verbi causa, societas sanationem a quodam deo initio temporis effectam agat ut aliquem tempore praesenti sanet.
49
Cultura hodierna "experientiam religiosam" explorare potest quia definitio
moralitatis
humanae ad scientiam non pertinent; ergo, experientia religiosa est conatus ad coniungendum cum moralibus temporis praeteriti sensibus, a quo
technologia
temporis praesentis discrepat.
50
Claudius Lévi-Strauss
Boris Karloff
fuit in
pelliculis
classica
Hollywood
interpretatio monstri Frankenstein.
In parte a mythis acta, necesse est distinguere mythologiam in se a notione aetatis mythicae.
Claude Lévi-Strauss
monstrat mythologiam posse deduci, sicut scientia, ex coniunctione hominum consciorum et naturae. Culturae "entitates" mythologicas creant ut mores humanos explanent. (Exempli gratia, homo qui se malignitate gerit potest cum
angue
comparari; per tempus, haec notio fit mythus hominis-anguis.) Notio autem aetatis mythicae est
interpretatio
hodierna, quae minime est realis, quia non potuit in puncto temporis praeteriti vel praesentis cum mythi non exsistebant.
51
Hodie, figurae mythologicae iam excogitantur. Monstrum Doctoris
Frankenstein
, in mytho hodierno ex
Frankenstein, or The Modern Prometheus,
mythistoria a
Maria Shelley
scripta, est creatura detestabilis, partim humana, a physico qui sensum moralem amisit creata. Alius mythus hodiernus est
androidum
, machina hominis simile, sed in mundo reali non vivum. Androida in
fictione scientifica
nunc considerantur praecipue quia notionem machinae rationalis exprimunt quae humana fieri conatur. Ambo exempla, quamquam revera non exsistunt, quaestiones morales ponunt quae hominibus utiles sunt.
Studium mythorum: investigatio historica
recensere
fontem recensere
Gravissima studia mythorum fuerunt opera a
Vico
Schelling
Schiller
Jung
Freud
Lévy-Brühl
Lévi-Strauss
Frye
Schola Sovietica
, et
Schola Mythorum et Rituum
facta.
52
Haec pars vicissitudines interpretationis mythorum ad summam describit. Pro interpretationibus similitudinum pariumque disertarum inter mythos variarum culturarum, vide
Mythologiam comparativam
Doctrinae ante tempora hodierna
recensere
fontem recensere
Effigies
Socratis.
Critica mythorum interpretatio ex
Praesocraticis
descendit.
53
Euhemerus
, unus ex gravissimis mythologis ante tempora hodierna, explanavit mythos esse memorias verorum eventuum
historicorum
, iterum atque iterum elaboratas et igitur detortas. Haec notio mythorum et eorum originum reprehenditur a
Plato
in
Phaedro
(229d), cum
Socrates
dicit Euhemeri doctrinam esse in dominio unius qui est "vehementer curiosus et laboriosus, et non omnino felix." Platonistae profundiorem lateque patentem rei notionem universe habebant:
Sallustius
54
exempli gratia, mythos dividunt in quinque categorias: theologicam, physicam (de legibus naturalibus), animasticam (de anima), corpoream, et promiscuam. Ultima categoria mythos considerat qui interactionem duarum vel pluralium aliarum categoriarum monstrant, et qui (ait) in
initiationibus
magnopere adhibentur.
Plato
, cum de
educatione
iuvenum in
Respublica
disseruit, mythos
poeticos
celeberrime damnavit, praecipue quia periculum adfuit ne iuvenes et ineruditi narrationes deorum heroumque ad verbum comprehenderent; nihilominus, omnibus in suis scripturis mentionem fecit mythorum omnium generum. Platonismus se in temporibus usitate appellatis
Medio Platonismo
et
Neoplatonismo
evolvit, dum
Plutarchus
Porphyrius
Proclus
Olympiodorus
Damascius
, et alii auctores de symbolicis mythorum antiquorum Orphicorumque interpretationibus plane scripserunt.
55
Marcus Terentius Varro
tres
facies
theologiae
divinae distinxit:
theologiam politicam
(socialem),
theologiam naturalem
(physicam), et
theologiam mythicam
Doctrinae saeculi undevicensimi
recensere
fontem recensere
Eduardus Burnett Tylor
Primae mythorum doctrinae per alterum saeculi undevicensimi dimidium apparuerunt.
53
Ad summam, hae doctrinae mythos considerabant defectum obsoletumve cogitationis modum, et saepe mythos appellabant prisca scientiae hodiernae res simillima.
56
E. B. Tylor
1832
1917
) habebat mythos ut conatus explicationis ad verbum rerum naturalium: homines priscos non potuisse animo concipere naturam a
legibus
impersonalibus gubernatam esse; ei ergo conari interpretari res naturales
animis
ad res inanimatas tributis, in eo
animismum
parientes.
57
Secundum Tylor, mens humana se per varios gradus evolvit, qui in notionibus mythologicis coeperant et gradatim ad notiones
scientificas
progressi sunt. Non omnes eruditi—ne omnes quidem eruditi saeculi undevicensimi—hanc opinionem acceperunt.
Lévy-Brühl
inquit: "Priscus mens est condicio humani ingenii, et non gradus in eius evolutione historica."
58
Iacobus Frazer
1854
1941
).
Max Müller
(1823–1900), mythos "
morbum
linguae" appellavit. Qui coniecit mythos ortos fuisse quia linguae antiquae nominibus abstractis neutroque genere carebant;
anthropomorphicas
orationis
conformationes, necessarias in talibus linguis, ad extremum explanatas ad verbum fuisse, notionem enim inducentes quod res naturales essent res consciae, revera dei.
59
Iacobus Frazer
1854
1941
anthropologus
credidit mythos perperam interpretatos fuisse rituum
magicorum
, qui ipsi falsam legum naturalium notionem ostendit.
60
Secundum Frazer, homines coeperunt cum vana impersonalium legum magicarum fide. Cum ei comprehenderent eas leges male procedere, fidem legum naturalium reliquerunt, ut in
deos
personales
naturam
gubernantes crederent, mythos
religiosos
sic parientes. Interea, ut mos erat, homines in usu rituum olim magicorum persistebant, quos ei iterum interpretati sunt ut iterationes eventuum mythicorum. Ad postremum, Frazer contendit homines invenisse quod natura leges naturales non sequitur, sed nunc earum naturam veram modis scientificis invenire. Hic iterum scientia mythos facit obsoletos; suis verbis, homines progrediuntur "a
magia
per
religionem
ad
scientiam
."
61
Hae doctrinae, cogitationem mythicam cogitationi scientificae opponentes, hominibus hodiernis necesse esse mythos relinquere significabant.
62
Doctrinae saeculi vicensimi
recensere
fontem recensere
Multae mythorum doctrinae
saeculo vicensimo
oppositionem mythorum scientiaeque reiecerunt, quam doctrina saeculi undevicensimi sustinuerant. In universum, "doctrinae saeculi vicensimi mythos ut paene quaelibet res considerare solebant sed obsoletae scientiae res simillimae.
. . . Itaque, hominibus nostrae aetatis, opus non est relinquere mythos pro scientia."
62
Carolus Jung
1873
1961
),
psychologus
Helveticus
, conabatur comprehendere
psychologiam
mythorum orbis terrarum. Jung et sui contenderunt omnibus homibus esse quasdam vires psychologicas, innatas sensuque carentes, quas
archetypos
appellavit. Ei crediderunt similitudines mythorum ex variis
culturis
monstrare hos archetypos universos exsistere.
63
Jung sequens,
Iosephus Campbell
1904
1987
) credidit cognitionem
psychologiae
ex mythis lectis posse utile adhiberi ad unius hominis vitam. Campbell postulavit primum mythologiae munus esse "elicere et sustinere sensum reverentiae prae mysterio existentiae,"
64
et mythologiam etiam servire "initiare hominem in ordinem realitatum suae psyche."
65
Pictura
Mirceae Eliade
in
nota postalicia
Moldovensi
Sicut Jung et Campbell,
Claudius Lévi-Strauss
, anthropologus
Francicus
, credidit mythos significare exemplaria in animo; vidit autem illa exemplaria potius ut fictae animi structurae—diserte pares oppositionum (exempli gratia, crudum contra coquum, natura contra culturam)—et non ut tactus vel incitationes sensu carentes.
66
Mircea Eliade
1907
1986
), in appendice
libri
Myths, Dreams and Mysteries,
et in
libro
The Myth of the Eternal Return,
sollicitudines hominum hodiernorum repudiationi mythorum sensusque
sacri
tribuit.
Mythopoeia
est vocabulum a
I. R. R. Tolkien
excogitatum pro conatu conscio ad creandum fictionem modo mythorum.
Decennio 196
in libro
Mythologies
Rolandus Barthes
1915
1980
) series commentariorum divulgavit qui mythos hodiernos et processum earum creationis investigavit.
Vetus
charta argentaria
Belgica
Cererem
Neptunum
, ac
caduceum
depingit.
Mythologia comparativa
recensere
fontem recensere
Si plus cognoscere vis, vide etiam
Mythologia comparativa
Mythologia comparativa est systematica
mythorum
ex variis
culturis
comparatio, quae proposita celata invenire conatur quae in mythis multarum culturarum sunt communia.
67
Mythologistae comparativae aliquando per similarites inter varias mythologias arguunt illas mythologias communem fontem habere, qui fortasse est communis monitus fons
vel communis "protomythologia" quae se in varias mythologias quas hodie videmus evolvit.
67
Interpretationes mythorum magnopere comparativae saeculo undevicensimo erant, cum communem omnium mythorum originem peterent.
68
Eruditi autem hodierni suspicionem talium interpretationum habere solent, opiniones de mythologia nimis generales vel etiam universas vitantes.
69
Quidem autem liber
Iosephi Camplbell
The Hero with a Thousand Faces
omnes mythos de heroibus idem exemplar sequi postulat. Hanc doctrinam,
monomythum
appellatum, detrectant plurimi eruditi.
69
Mythologiae
recensere
fontem recensere
Cosmogonia
Mythologia Africana
Mythologia Americae Septentrionalis
Mythologia Americae Australis
Mythologia Celtica
Mythologia Christiana
Mythologia Etrusca
Mythologia Germanica
Mythologia Graeca
Mythologia Iaponiae
Mythologia Indica
Mythologia Maiana
Mythologia Persica
Mythologia Polynesia
Mythologia Romana
Mythologia Siberiensis
Mythologia Sinica
Mythologia Sumerica
Mythologia Vasconica
Religio Aegyptia
Religio Germanica
Religio Graeca
Religio Romana
Nexus interni
Animalia paradoxa
Archetypus
Asgard
Cybele
Fabulae Grimmianae
Fratres Grimm
Jenu
Legendum
Mythus urbanus
Mythus originum
Quetzalcoatl
Scientia Biblica
Shangri-La
Sigurd
Tangaloa
Notae
recensere
fontem recensere
G. S. Kirk, p. 8; "myth";
Encyclopædia Britannica.
Littleton 1973: 32.
Armstrong 2006:7.
Eliade 1963: 1.
Dundes, Introduction, p. 1.
Dundes 1997: 45.
Dundes 1996: 147.
Doty, p. 11-12.
Segal 2004: 5.
Kirk, "Defining", p. 57; Kirk 1973: 74; Simpson 1976: 3.
Sculptura
a fulmine
antiquitus
percussus diligenter sepulta est.
Bascom, p. 9.
"myths",
A Dictionary of English Folklore.
O'Flaherty 1975: 19: "I think it can be well argued as a matter of principle that, just as 'biography is about chaps', so mythology is about gods."
Eliade 1967: 23.
Pettazzoni 1984: 102.
Eliade 1963: 10–11; Pettazzoni 1984: 99–101.
Dundes 1997: 45.
Eliade 1963: 6.
Bascom 1984: 7.
Bascom, p. 10.
Kirk 1973: 22, 32; Kirk 1984: 55.
Bascom, p. 17.
Bascom, p. 13
Doty, p. 114.
Honko 1984: 45.
Bulfinch 2004: 194.
Saccà 1963.
Euhemerism,
Concise Oxford Dictionary of World Religions.
Cic.
N.D.
2.68:
Iam Apollinis nomen est Graecum. quem solem esse volunt.
Hor.
Epod.
17.55
Neptunus alto tundit hibernus salo.
Pauli
excerpta ex
Festo
p. 109 Lindsay:
Minerva dicta, quod bene moneat. hanc enim pagani pro sapientia ponebant.
Ter.
Eun.
732
sine Cerere et Libero friget Venus.
Cf. Segal 2004: 20.
Enn.
Scipio
2 Warmington:
Neptunus saevus undis asperis pausam dedit.
Lucr.
2.472
Neptuni corpus acerbum
Bulfinch 2004: 195.
Frankfort 1977: 4.
Frankfort 1977: 15.
Segal 2004: 61.
Graf 1993: 40.
Meletinsky 2000: 19–20.
Segal 2004: 63.
Frazer, James George (1913),
The Golden Bough: A Study in Magic and Religion
(Londinii: Macmillan and Company), 711.
Eliade 1963: 8.
Honko 1984: 51.
Lila Abu-Lughod,
Imagining Nature: Practices of Cosmology and Identity.
Eliade 1963: 19.
Honko 1984: 49.
Roland Barthes, Mythologies.
Lévi-Strauss 1962.
Guy Lanoue, "Praefatio ad Meletinsky," p.viii.
Segal 2004: 1.
De Deis et Mundo,
capitulo 5. Vide Frome,
Collected Writings on the Gods and the World (The Prometheus Trust, 1995).
Fortasse maximus philosopicae mythorum interpretationis locus invenitur in partibus quarto quintoque Procli
Commentarii de Republica
(in
The Works of Plato I
, convertit Thomas Taylor, The Prometheus Trust, Frome, 1996).
Pro completa conversione Anglica, vide nexus externos infra.
Segal 2004: 3–4.
Segal 2004: 4.
Mâche
1992
).
Music, Myth and Nature, or The Dolphins of Arion
pp.
Segal 2004: 20.
Segal 2004: 67–68.
Frazer 1922: 711.
Segal 2004: 3.
Boeree.
Campbell, p. 519.
Campbell, p. 521.
Segal 2004: 113.
Littleton, Covington 1973: 32.
Leonard 2007.
Northup 2006: 8.
Bibliographia
recensere
fontem recensere
Prometheus
(1868 a
Gustavo Moreau
pictus).
Hesiodus
fabulam Promethei primo attestatus est, quae tum fuit fundamentum tragicae
ludorum scaenicorum
trilogiae
, fortasse ab
Aeschylo
scriptae, quae consistit in
Prometheus Vinctus
Prometheus Unbound
et
Prometheus Pyrphoros
Armstrong, Karen.
2006
A Short History of Myth.
Knopf Canada.
Berthes, Roland
2006
Mythen des Alltags.
Francofurti: Suhrkamp.
ISBN 3-518-10092-0
Bascom, William.
1984
. The Forms of Folklore: Prose Narratives.
Sacred Narrative: Readings in the Theory of Myth,
ed. Alan Dundes, 5–29. Berkeleiae: University of California Press.
Bellinger, Gerhard
2005
Knaurs Lexikon der Mythologie: Über 3000 Stichwörtern zu den Mythen aller Völker.
Civitate ad Arphtam
: Area-Verlag.
ISBN 3-89996-270-2
Blisniewski, Thomas.
1993
Auswahlbibliographie zur antiken Mythologie und ihrem Fortleben.
Coloniae.
Bulfinch, Thomas
2004
Bulfinch's Mythology
Whitefish: Kessinger.
Doty, William.
2004
Myth: A Handbook.
Westport: Greenwood.
Campbell, Joseph
Die Masken Gottes.
Monaci: Dtv.
Die Mythologie der Urvölker
1996
ISBN 3-423-30571-1
Mythologie des Ostens
1996
ISBN 3-423-30572-X
Mythologie des Westens
1996
ISBN 3-423-30573-8
Schöpferische Mythologie
1996
ISBN 3-423-30574-6
Campbell, Joseph.
2005
Der Heros in tausend Gestalten.
Francofurti: Insel Verlag.
ISBN 3-458-34256-7
Cotterell, Arthur.
2004
Die Enzyklopädie der Mythologie: Klassisch, keltisch, nordisch.
Editio 40a. {?} Reichelsheim.
ISBN 3-89736-300-3
Dundes, Alan.
1984
. "Introduction." In
Sacred Narrative: Readings in the Theory of Myth,
ed. Alan Dundes, 1–3. Berkeleiae: University of California Press.
Dundes, Alan.
1996
. Madness in Method Plus a Plea for Projective Inversion in Myth.
Myth and Method,
ed. Laurie Patton et Wendy Doniger. Charlottesville: University of Virginia Press.
Dundes, Alan.
1997
. Binary Opposition in Myth: The Propp/Lévi-Strauss Debate in Retrospect.
Western Folklore
56: 39–50.
Eliade, Mircea.
1963
Myth and Reality.
Convertit Willard R. Trask. Novi Eboraci: Harper & Row.
Eliade, Mircea.
1967
Myths, Dreams and Mysteries.
Comvertit Philip Mairet. Novi Eboraci: Harper & Row.
"Euhemerism".
2000
The Concise Oxford Dictionary of World Religions
. Ed. John Bowker. Oxoniae: Oxford University Press.
Oxford Reference Online.
Oxford University Press.
Fabiani, Paolo.
2009
"The Philosophy of the Imagination in Vico and Malebranche."
Florence University Press. English edition 2009.
PDF
Frankfort, Henri, et al.
1977
The Intellectual Adventure of Ancient Man: An Essay on Speculative Thought in the Ancient Near East.
Sicagi: University of Chicago Press,
Frazer, James
1922
The Golden Bough
Novi Eboraci: Macmillan.
Graf, Fritz.
1993
Greek Mythology.
Convertit Thomas Marier. Baltimorae: Johns Hopkins University Press.
Grant, Michael, et John Hazel.
2004
Lexikon der antiken Mythen und Gestalten.
München: DTV.
ISBN 3-423-32508-9
Grätzel, Stephan.
2005
Die Masken des Dionysos: Vorlesungen zu Mythologie und Philosophie.
Londini: Turnshare.
ISBN 1-903343-63-1
Holzapfel, Otto.
2007
Lexikon der abendländischen Mythologie.
Erftstadt: Hohe-Verlag.
ISBN 978-3-86756-000-9
Honko, Lauri.
1984
. The Problem of Defining Myth.
Sacred Narrative: Readings in the Theory of Myth,
ed. Alan Dundes, 41–52. Berkeleiae: University of California Press.
Jamme, Christoph.
1999
"Gott an hat ein Gewand": Grenzen und Perspektiven philosophischer Mythos-Theorien der Gegenwart.
Francofurti: Suhrkamp.
ISBN 3-518-29033-9
. = Habilitationsschrift, Bochum 1990.
Jung, Carl Gustav
, et Karl Kerényi.
2006
Das göttliche Kind: Einführung in das Wesen der Mythologie.
Düsseldorf: Patmos-Verlag.
ISBN 3-491-69822-7
Kerényi, Karl.
1997
Die Mythologie der Griechen: Die Götter- und Menschheitsgeschichten.
Stutgardiae: Klett-Cotta.
ISBN 3-608-91824-8
Kirk, G. S.
1973
Myth: Its Meaning and Functions in Ancient and Other Cultures.
Berkeleiae: Cambridge University Press.
Kirk, G. S.
1984
. "On Defining Myths." In
Sacred Narrative: Readings in the Theory of Myth,
ed. Alan Dundes, 53–61. Berkeleiae: University of California Press.
Leonard, Scott.
2007
. "The History of Mythology: Part I."
Scott A. Leonard's Home Page.
Youngstown State University
Lévi-Strauss, Claude
1962
La pensée sauvage.
Lutetiae: Plon.
Littleton, Covington.
1973
The New Comparative Mythology: An Anthropological Assessment of the Theories of Georges Dumezil.
Berkeleiae: University of California Press.
Meletinsky, Elea.
2000
The Poetics of Myth.
Convertit Guy Lanoue et Alexandre Sadetsky. Novi Eboraci: Routledge.
"myth."
2009
Encyclopædia Britannica
Encyclopædia Britannica Online,
apud search.eb.com.
"myths".
2000
A Dictionary of English Folklore,
ed.Jacqueline Simpson et Steve Roud. Oxford University Press. Oxford Reference Online. Oxford University Press.
Oxfordreference.com.
Northup, Lesley.
2006
. Myth-Placed Priorities: Religion and the Study of Myth.
Religious Studies Review
32 (1): 5–10.
O'Flaherty, Wendy.
1975
Hindu Myths: A Sourcebook.
Londini: Penguin.
Pettazzoni, Raffaele.
1984
. The Truth of Myth.
Sacred Narrative: Readings in the Theory of Myth,
ed. Alan Dundes, 98–109. Berkeleiae: University of California Press.
Saccà, Pietro. 1963.
Evemero da Messina: l'uomo, la dottrina, i frammenti
. Messina: Ferrara.
Segal, Robert.
2004
Myth: A Very Short Introduction.
Oxoniae: Oxford University Press.
Simpson, Michael.
1976
. Introduction: Apollodorus.
Gods and Heroes of the Greeks.
Convertit Michael Simpson. Amherst: University of Massachusetts Press, 1-9.
Tworuschka, Monika, et Udo Tworuschka.
2004
Als die Welt entstand . . . Schöpfungsmythen der Völker und Kulturen in Wort und Bild.
Freiburg/B.: Herder.
ISBN 3-451-28597-5
Vollmer, Wilhelm. (
1874
2002
Wörterbuch der Mythologie aller Völker, mit über 300 Abbildungen.
Digitale Bibliothek, 17. Berolini: Directmedia Publ. CD-ROM, ex editione tertia, anni 1874.
ISBN 3-89853-117-1
von Ranke-Graves, Robert.
2002
Die Weiße Göttin: Sprache des Mythos.
Reinbek: Rowohlt.
ISBN 3-499-55416-X
von Ranke-Graves, Robert.
2003
Griechische Mythologie: Quellen und Deutung.
Reinbek: Rowohlt.
ISBN 3-499-55404-6
Zimmer, Heinrich.
2000
Indische Mythen und Symbole: Schlüssel zur Formenwelt des Göttlichen.
Monaci: Diederichs.
ISBN 3-424-00693-9
Nexus externi
recensere
fontem recensere
Vicimedia Communia
plura habent quae ad
mythos
spectant (
Myths
Mythology
).
Vicicitatio
habet citationes quae ad
mythum
spectant.
Vollmer (1874)
Societas humana
Calendarium
Ecclesia
Homines clari
Linguae mundi
Ludus
Ludus athleticus
Mythologia
Nationes mundi
Nuntia
Religio
Res militaris
Collegia
Universitates
Receptum de "
Categoriae
Anthropologia culturae
Anthropologia religionis
Mythologia
Religio et societas
Spiritualitas
Traditio
Paginae mensis
Categoriae celatae:
Continetur textus Graece scriptus
Paginae cum sectione nexuum internorum
Error formulae CommuniaCat
1000 paginae
Myrias Philosophia
Paginae quae nexus magicos ISBN adhibent
Mythologia
Partem novam addere
US